Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
317
Einzelbild herunterladen
 

DIALOGUS CLERICI ET LAICI.

317

Clericus. Optime mecum sentis, et nos adhuc bene con-cordamus, et utinam hoc inter nos diu duret! Dic michi,utrum dominus Adolfus Coloniensis archiepiscopus, quandodominum Ottonem comitem Pictaviensem in Romanum regemelegit, unxit, adque iuravit, quod ipsum contra omnem ho-minem iuvare deberet coronam imperii optinere: nonne hociuramentum inviolatum servare debuit, cum illud sponte etex consilio fidelium suorum, tam priorum quam terre nobilium,prestiterit ?

Laicus. Hoc videtur, quod servare debuit.

Clericus. Cum iterum Philippum ducem Suevie inRo-manjorum] regem elegit, unxit, adque iuravit, quod ipsumcontra omnem hominem iuvare deberet coronam imperiioptinere, vivente rege Ottone et regno ab ipso non resignatoneque deposito: nonne vel in utroque vel in altero commisitperiurium ?

Laicus. Hoc puto, quod in altero, quia utrobique iura-mentum servare non poterat.

Clericus. Si ergo periurium commisit, sicut fateris:nonne papa, de cuius iurisdictione id erat, eum super hocpunire poterat, si voluit?

Laicus. Poterat quidem, sed nonnisi convictum velconfessum.

Clericus. Nonne confessus erat, quando per litterassuas et nuntios, Capellarium 1 videlicet et alios, pape signi-ficavit necessitatem, qua inductus, sicut dicebat, 0[ttonem]regem deseruerat et Philippo adbeserat; et quod maius estet sufficientius testimonium ad convincendum aliquem quampropria ipsius confessio ? Preterea notorium fuit quod fecerat,nec aliqua indigebat questione, nec ipse hodie diffitetur, quin0[ttonem] habeat pro derelicto et ducem Suevie habeat prorege; merito ergo eum papa propter periurium punivit.

Laicus. Esto, quod merito eum punire poterat. Sedvel ipse vel delegati ab eo iudices nimis festinaverunt adillius dampnationem.

Clericus. Quare tibi hoc videatur, non video, cum papain litteris suis 2 eum mandaverit excommunicatum denuntiariet post hanc denuntiationem infra quatuor ebdomodas, si adipsum non accederet, ipse deponeretur et alius in locumsuum eligeretur. Nonne satis spacii deliberationis quatuorseptimane fuerunt, in quarum ultima si saltim iter arripuisset,nullam puto amplius executores in eum tulissent sententiam?Sed quia prorsus contumax inventus est, et iudices nullam

1 ) Godefridus Capellarius in charta Adolfi dicitur, Ennen et Eckertz,

Quellen' II, p, 17 . 2 ) a, 1205 , Mart. 13 ; Bohmer, Reg. pap.nr. 180 .