316
DIALOGUS CLERICI ET LAICI.
IV.
DIALOGUS CLERICI ET LAICI CONTRA PERSECUTORESECCLESIARUM.
INCIPIT DIALOGUS CLERICI ET LAICI CONTRA PERSECU-TORES ECCLESIARUM.
[Clericus]. Licet karacterem quo ego insignitus sum tu nongeras nec acceperis, quia tamen gramaticam et eloquium lingueLatine nosti, loqui tecum ac disserere cupio de hac turbelamundi et de persecutoribus ecclesiarum, quos temporibusnostris in eligendo rege principum discordia suscitavit; pre-sertim cum in excommunicatione Adolfi quondam archiepiscopiet in eius depositione non recto tramite processum tibi essevideatur.
Laicus. Istud ego quidem diu iam desideravi, ut cumaliquo tue professionis viro inde conferrem; quia nos laiciputamus, quod totum hoc malum ex culpa clericorum sumpseritinicium.
Clericus. Quoniam id optime intellexi, quod culpam innos refunditis, ideo tecum, quia vir prudens videris et rationiscapax, inde loqui et te interrogare tibique respondere cupio;tamen hac interposita conditione, ne commovearis in iram,si aliqua dixero que tibi non placent, quoniam id non animote provocandi facio, sed causa ratiocinandi et veritatemeliciendi.
Laicus. Patienter te audiam, et, si potero, de rationerespondebo, dummodo modum non excedas, et ne nimis ad eaprogrediaris, que magis rixam quam veritatem eliciant.
Clericus. Cavebo michi; et primum abs te quero: antu in populo catholico et per universam civitatem Dei, quein terris est constituta, duplicem esse iusticiam, spiritalemscilicet ac secularem, concedas.
Laicus. Absurdum esset, si hoc negarem, ex quo fidemprofitear catholicam, et sciam, quod in passione domini nostriIhesu Christi duo illi gladii mistici utramque hanc iusticiamprefiguraverunt.
Clericus. Bene sentis; et quid tibi videtur: harum una,id est spiiutalis, nonne primo loco ad papam, altera, id estsecularis, primo loco ad regem pertinet?
Laicus. Quis hoc dubitet?
Clericus. Bene facis, quod id quod facile est facile con-cedis. Dic michi modo: graves excessus archiepiscoporum,sicut periuria et alia criminalia, ad quem pertinent corri-genda?
Laicus. Ad quem magis quam ad papam, cum aliumiudieem in hoc seculo super se non habeant nisi illum.