308 CHRONICI RHYTHM. COLONIENSIS FRAGMENTA.
1243.
Sed per defectum retinentis et hoc remanebat;
Et manet a id tectum, quia res a fructum nec habebat.
85 Cum sic ecclesia summo pastore careret, *Sanctaque Colonia capto de patre doleret,
Et mundus pariter quasi lapso sole gemebat,
Per mare navis iter nauta velut orba timebat,Nemoque claiTiantem: Salva! Petrum relevaret90 Eius nutantem vel naviculam repararet;
Cernens b tardari presul sibi quodque iuvamenEt desolari patriam nimis, hinc relevamenCogitat ipse sibi: comitem rogat, ut redimatur,
Cum sit parvus ibi fructus, quod plus teneatur.
95 Astat consilio de Diist Arnoldus eidem 1 ,
Ut domino proprio capto parcatur ibidem.
Mense nono cedit precibus comes; ante nequivit;Milia quinque dedit marcharum 2 presul, abivit.Fertque: ‘Moram cohibe!’ scribenti pacta petitus;100 ‘Quidquid vult scribe, comes, ut sim carcere quitus’!Consulit ecclesie rerum per dampna sibiqueNon minus et patrie, licet alter sumpsit inique.Tunc 0 eternalis ovium pastor generalisFinem dando malisque tyrannidis imperialis105 Ex insperato miserans custos animarum,
Patrum patre dato gemitus tulit ecclesiarumChristus, qui propriam sponsam non deserit umquamEt sinit ecclesiam sanctam subcumbere numquam.Sit licet in celis secum Petrus ille fidelis,lio Per successores ad oves videt inferiores.
Scito suum nomen: ‘In’ — iunge— ‘nocencius’; isteQuartus, habens omen, te dante, nocencia, Christe,Tollere de mundo, pacem per bella mereri,
Omine fecundo d superare pericula cleri.
115 Ctuem velut antiquum dum cesar sperat amicum,Inveniens durum pro iure Dei quasi murum,
Plus indurescit, monitis mansuescere nescit;
Totus inardescit clero, nec obesse pavescit.
Undique pacatis et amore sibi solidatis120 Trans mare soldanis summis reliquisque paganis,Grrecis scismaticis, blasphemis ac inimicisChristi sive crucis, pleno conamine ducis
a) m. et r. f. n. in rasura c. b) qui sequuntur 12 versus in margine suppleti.
c) Tunc . . . gener in rasura c. d) ita c. e) una tantum linea abscisa videtur,
1) Saepius his annis in chartis (Lacomblet II) nominatur . 2) V.
chartam ap. Lacomblet II, p. 139, ubi 40000 mare • indicantur.