Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
307
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICI RHYTHM. COLONIENSIS FRAGMENTA. 307

Turbatur terra Rheni per bellica dure.Maguntinensis fert hostes anteriores;

Agrippinensis quoque sustinet inferiores;

45 Gens furit in gentem; contradicunt sibi turbe,

Flens agit in flentem; sunt partes qualibet urbe.Cluivis invitat 3 vassosque ministeriales;

Proximus irritat vicinos atquesodales;

Omnia turbantur, nemo securus habetur,

50 Pravi lucrantur, iustis nec treuga tenetur.

Cluis dolor antiquus queat hunc equare dolorem?Dum nec pacificus est maior ad inferiorem,

Frater odit fratrem, non parcit amicus amico,

Filius in patrem gerit arma, favetur iniquo.

55 Tandem conveniunt vir ut unus cesareani,Perdere concipiunt terram metropolitaniAgrippinensis, opidi sevi Veronensis 1Facti predones, patrie quoque vispiliones.

Cumque suis urbis intrando suburbia turbis60 Omnia vastabant possessoresque fugabant,

Horrida fecerunt et multis dampna dederunt,

Raro pepercerunt sacris; miseri perierunt.

Inde suo capite ductore redire volentesPredicto comite, nicbil adversi metuentes,

65 Dum sic grassati redeunt spoliis honerati,

Castraque metati Brule, pernoctare parati:

Illos prelatus soporatos premeditatusVisitat armatus, ita milicia comitatus,

Quod populus stratus fuit, et comes ante fugatus.

70 Qui gemit iratus et turpiter exspoliatus;

Est infamatus, per eum quod sit trucidatus,Traditus, orbatus exercitus, immo gravatus.

................. . b

75 Sed quidam notus vir prudens atque fidelisCapto 2 devotus, multis divesque sequelis,

Hunc voluit capere, qui pro domino veniebat 3 ,

Quod potuit facere, sed detentore carebat.

Si consangwineum fidumve sibi reperisset,

80 Cesaris ydoneum pignus natum tenuisset,

Ut, qui captivum dominum sic insequeretur,

Donec eum vivum quitasset, idem pateretur.

a) quis invi e corr. (incitat fuisse videtur). b) duae lineae abscisae videntur.

1) Bonn ; supra L l. 2) Archiepiscopo Coloniensi a comite Iuliacensimox capto; cf. suprap. 283. 3) De Conrado rege sermo esse videtur,

qui tunc Coloniam venit.

20 *