Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
309
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICI RHYTHM. COLONIENSIS FRAGMENTA. 309

Dum sic augustus nec erat miserans neque iustus,125 Ipse per Ytaliam, Germanam filius eius

Opprimit ecclesiam, facit omni tempore peius.Pellit in exilium prelatos, religiones[Opprijmit; auxilium pape regesque baronesSepe requisiti non dant populique petiti,

130 Preter prelatos in Theutonia tribulatos.

Ecclesie partem per vim seu cesaris artemPapa timet pressam nimium subcumbere fessam.Quamvis divinum summum quoque presidiorumCredat vicinum sibi, non tamen auxiliorum135 Despicit humanum, certus quod Rex dominorumMittet ei sanum tamen officio populorum,

Quo gens et cleri plus possint iure mereri.

Pensans difficile regem sine vincere rege,

Miliciam facile sub Christi ducere lege,

140 Tempus mutare quandoque locum variare,

Utile, migrare disponit et expatriare.

Clam facit optatum, palam sibi forte negatum;

Pacis tractatum simulans, peragit meditatum.

Hunc dum colloquio spectabant cesarienses,

145 Leti* navigio cito suscipiunt Ianuenses.

Per mare Lugdunum ductus, mox mandat in unumConcilium patrum, prelatorum quoque fratrum,

Ut simul unati faciant et posteritatiEcclesie fesse que dictat agenda necesse.

150 Tum se delusum cesar dolet, auget abusumEnse potestatis, multis de parte necatisEcclesie, publicum se demonstrans inimicum,Predecessorum superans mala cesareorum:

Herodi similis, qui, non redeunte magorum155 Cetu, fit fragilis turbe lictor puerorum.

Sic parat invasum papam, sed eum cito casumNoscens, Francorum Ludewicus rex dominorumSurgit ab opposito, collecto milite tritoObviat, et pape mandat, constanter habere160 Se pafpamj, scire, [sibi succurrjendo venire,Augustum mire faciens cepto retroire.

[Tunc in Parmenses] .... deficientes.

3 .

Se reserant mentes que sunt secreta tenentes,Quilibet ad volitam partem volat ante cupitam,

1245.

1256 ?

a) deinceps primae versuum lineae a bibliopega charta obtectae sunt) sed Pertz eas legerepotuit.