Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
293
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. V. A. 1248.

293

citer sedecim de cellariis sunt extracta. Quot autem exintrinsecis occubuerunt, ab exterioribus ignoratur; sed a unusfratrum 1 * de Gymenich c letaliter vulneratur. Cumque exer-citus regis frequentes sic faceret insultus et per magnasmachinas dictasbliden lapides contorquerent, modicumprofecerunt 11 , quia per quasdam portas non obsessas patuitintroitus et exitus advenientibus et obsessis. TJnde quidamingeniosi inflexerunt torrentem, qui prope civitatem lam-bendo e currebat, et multis peregrinis de Brabantia, de fFlandria et de f Picardia cruce signatis indesinenter colla-borantibus, factus est agger fortis et magnus ante inferiorempartem civitatis, immissusque torrens fecit amplum stagnuminter castra obsidentium et civitatem, domino legato, quiibidem in obsidione fuerat, largam laborantibus indulgentiamcondonante. Excitata etiam verbo predicationis per fratresMinores de partibus Rheni, Mose, de Hollandia et potissime ede Phrisia h multitudo copiosa advenit; per quam multitu-dinem, Phrisionibus 1 ibidem strenue agentibus, civitas percircuitum artissime est vallata. Unde post sex mensesobsidionis interiores vacillantes, petierunt colloquium Conradiarchiepiscopi 11 Coloniensis, qui potens et precipuus erat inexercitu; quo mediante se regi dedentes, ad ipsius gratiamadmittuntur. Itaque in festo omnium sanctorum dominus Nov.Wilhelmus electus ab archiepiscopo Coloniensi residens insede regia in regem consecratur. Post hec legatus ad curiampape revertitur, rex vero in castro Werden, quod diu 1 prius 1ei redditum fuerat, recipitur.

Ipso anno, cum capitulum Coloniense pro omnimodadestructione maioris ecclesie antique et reparatione meliorisstructure de consensu archiepiscopi et priorum concordassent 2 ,festinique valde magistri operis orientalem partem murorumecclesie cavassent, nimio ignis fomento aggregata ligna"cavaturam suffulcientia incauti succendunt, ut moles desuperstans cito rueret. Sed° ignis invalescens vento instante pillud ? nobile opus ecclesie, licet antiquum, cum duabuscoronis deauratis r intus dependentibus preter solos murosparietum penitus consumpsit. Verum divina virtus eviden-

a) verum D 2. b) de fratribus fratrum DI. c) Gimmenich D 2. d) perf. D2.e) labendo D 2. f) deest D2. g) potissimum D 2. h) Frisia D 2. i) Fri-sonibus D 2. k) Coi. a. D2. 1) ante D 2, m) festo inq. magni op. D 2*

n) lignorum D 2. o) Verum D 2. p) destante DI. q) n. illud D2.

r) aureis D 2.

1) Hoc valde dubium est; cf. diplomata Wilhelmi regis, Bbkmer, Beg.Wilh. 5. 36 46. C. 2) Cf. notam a. 1247, 88. XVI , p. 735: Cum

de communi consilio diffinitum esset, ut maior ecclesia de novo con-strueretur etcet quae Hegel monuit, Stadtechroniken, Cohi 1 I,p. xl. n. 3.