Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
157
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. A. 1195.

157

Recensio I. et II.

et Calabriam sibi subiugavit; filiam quoque regis Greciae 1 ,quae Tancredo 2 nubere debuerat, fratri suo Philippo uxoremdedit cum parte quadam Apuliae. Marroch a - 3 rex Affricae25 summarios auro et lapide precioso multisque donis oneratosimperatori mittit.

Imperator, ut vir Deo plenus recolens miserias et capti-vitatem Christianorum in terra promissionis, ad liberationemeius animum intendit, scribens ab Apulia b omnibus in Theu-tonica 0 terra constitutis in hunc modum:

Ii[einricus] Dei gratia Romanus 11 imperator, rex Sici-liae c et semper augustus, dilectis ac fidelibus suis archiepi-scopis, abbatibus et ecclesiarum prelatis gratiam suam etomne bonum. Universitati vestrae duximus significandum,quod, per gratiam Dei regno Siciliae nobis subiugato et inbonum statum redacto, ad honorem eius qui brachia suaextendit in crucem pro nobis immolatus, recolentes miseriamet angustias, quae terra promissionis peccatis f exigen-tibus feritate paganorum intolerabiliter oppressa sustinet,in sollempni curia apud Rarum in festo resurrectionis Apr. 2.Domini celebrata pro redemptione eiusdem terrae millequingentos milites et totidem sargantos s in expensis nostrisa Marcio usque ad annum transmittere decrevimus, et hocmanifeste spopondimus, unicuique militi 30 uncias auri ettantum annonae quae ei cum h duobus servientibus ad victumunius anni potest sufficere et sarganto 10 uncias auri ettantum annonae quae ei ad annum sufficiet daturi. Pe-cuniam vero ubicumque naves ascendent eis dabimus, anno-nam autem traduci faciemus et ex illa parte maris ubinaves applicuerint eis presentabimus. Milites itaque etsarganti iurabunt obedire illi, quem magistrum eis ac ducemconstituemus, et per annum stare in servitio Dei. Et sialiquem eorum ex hoc' mundo migrare contigerit, quicquidde pecunia vel annona ei data reliquerit, nulli assignarepoterit, sed pro consilio magistrorum ac ducum exercitusalii, qui vicem eius compleat et pro ipso serviat, assigna-bitur. Mandamus igitur universitati vestrae rogantes, uthanc voluntatem nostram militibus et bonis hominibus indyocesi vestra constitutis insinuare curetis, ut, si qui eorumad propidsandas iniurias Christo et christianitati illatasinstinctu divino ire voluerint, infra terminum predictum aditer se preparent. Datum apud Tranum 2. Idus Aprilis. Apr. 12.

a) Marcoht Cl. b) Epulia Cl. c) Teuthon. A 2. d) Rora. A 2 ; Romanorum B 2. Fr.e) Cicilie C2. f) p ceteris ex. B , C. g) sargantes Cl. b) cum annonae

quae ei desunt B , C. i) deest C 2.

1) Irenen. 2) Tancredi filio. 3) Fortasse rex Maroccanus intelli-gendus est. PL,