Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
151
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICA EEGIA COLONIENSIS. CONT. A. 1190.

151

Recensio I. et II.

castrum iu quo soltanus in medio civitatis tutabatur ob-sideret, statuit proficisci. Progressis inde Leo 1 de montaniscum victualibus copiosis occurrit, non quidem in bona fide,sed ut hoc optentu per terram suam minime transirent;eademque victualia a Tureis ablata sunt; unde peregrinitam fame quam morbo laborantes pene defecerant. Mo-ventes autem castra cum ad ripam fluminis 2 devenissent,imperator die dominica pene contra omnium voluntatem, &».cum diutino labore aestuaret, in fluvium descendit refrige-randi gratia. Nec mora, iubente eo qui aufert spiritumprincipum, aquis prefocatus obiit. Quod eo magis estflebiliter mirandum, quod idem fluvius non admodum altuserat, ita ut plerique testati sunt, quia vado transiri potuisset»Sed Deus, cuius potentiae nemo resistere potest et sub quocurvantur qui portant orbem, fecit a sicut ei placuit: iustequidem secundum suae dispositionis incommutabilem et in-flexibilem sentenciam, sed non misericorditer, si dici fas est,quantum ad aecclesiae sanctae statum et terrae repromis-sionis vastitatem diutinam. In hoc autem loco et relatutristi stilus noster deficit, et sermo mutus est, explicare nonsufficiens b peregrini exercitus in summo periculo deprehensimestitudinem et angustiam; hoc quoque sentiendum, nonlegendum, iudicio uniuscuiusque relinquimus, ut penset, quaevel fuit 0 vel fuisse poterit confusae et in terra aliena deso-latae multitudinis et capite diminutae vox, mesticia et de-speratio. Sed hec actenus.

Mortuo igitur imperatore, exercitus filium eius Frideri-cum ducem Sueviae, virum mirae strennuitatis et pruden-tiae , sibi prefecit; quo duce usque Antiochiam d processumest, in qua per 8 ebdomadas recreati, usque Tripolim, etinde usque Sur e , grassante interea f morte tam nobiliumquam ignobilium, cum difficultate venerunt. As Sur proces-serunt Aeram, quae et Accaron 1 * vel' Ascalon 3 . Cumque cumAscalonitis triduano bello conflixissent, predictus dux Fride-ricus diem clausit extremum 4 . Quanta fuerit in huius viricorde circa Deum devotio, ex hoc constare potest omni-bus, quod, decumbenti cum a physicis esset suggestum, possecurari eum, si rebus venereis 1 ' uti vellet, respondit: mallese mori, quam in peregrinatione divina corpus suum per

a) deest 01. b) susticiens? B 1. c) fuerit 01; quid fuerit e corr . 02. d) An-tyochiam B 1. e) Surs 0 2. f) inter codd. g) Assur codd. h) Acearon Ci\

Acaron 02. i) vel erasum 02. k) veneris 0 2, corr, venereis 25 1; venenis 01.

1) Princeps Armeniorum, de cuius fide auctor male iudicasse videtur;

v, Riezler p. 68, 2) Saleph. 3) Acconem et Ascalonem auctor

confundit. 4) 1191, Ian. 20.