Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
150
Einzelbild herunterladen
 

150

CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. A. 1190.

It e censio I. et II.

et considerantes, quod gladiis via paranda esset, animis ac-censi pugnam conseruerunt et stragem multam hostiumfecerunt, licet etiam plurimi ipsorum debilitarentur. Ibietiam imperatoris filius Fridericus dux Sueviae a fundibu-lario duobus dentibus mutilatus est. Acta sunt autem haecMai 10.5. feria ante pentecosten. Progressis inde Turei multamala eisdem ingesserunt, iter eorum insequentes eosque etiumenta eorum sagittis debilitantes. Secunda autem feriaMai i4. post pentecosten, cum iam fama percrebuisset in omnibusfinibus Tureorum, quod exercitus Christianorum multamstragem eis intulissent, mutuo se cohortantes, in manu validaconvenerunt, ut auxilium soltano ferrent et ultionem suorumfacerent. Ipsa autem die christiani, spem suam in Deofigentes et beatum Georgium invocantes, ter congressi Tureis,infinitam stragem fecerunt absque ulla sui diminutione.Quibus autem Deus revelare voluit, ipsa die viderunt bea-tum Georgium cum multitudine albatorum equis albis in-sedentium albos clyppeos preferentes, insignitos signo Dominirubei coloris. Qui etiam sub a iuramento asseverabant,eundem beatum Georgium filium soltani nomine Mylchin b - 1 ,qui prefuit Tureis, lancea quam ferebat ab equo deiecisse.Sic in perniciem Tureorum cum desevissent, fautore Deo,Mai 16 . nostri 4. feria venerunt ad ortum, qui ante civitatemYconium situs erat, ubi aggrestia animalia soltani inclusapascebantur. Perinde imperator, consilio cum suis habitotere usque ad noctis medium, quos ad optinendam civi-tatem premitteret, decrevit ducem Sueviae, filium scilicetsuum, et comitem Hollandiae Florentium nomine ad expu-gnationem civitatis mittere, ipse in castris insidias Tureorumsagaci animo operiens. Dux autem Sueviae cum sequacibus[suis 0 ] ut ad civitatem venit, impertesus laboris, quippetota nocte pluerat, et equi ex congerie luti multum labo-raverant 4 invadens civitatem optinuit, obvios quosquesine miseratione necans; cum pater eius imperator Tureisretro molientibus insidias efficaciter resisteret et quam pluresex eis prosterneret. Videns autem soltanus interitum etdestitucionem suorum necnon et civitatem captam, petivitab imperatore dextras sibi dari, spondens se ipsi ducatumprebiturum et in necessariis quibusque rebus profuturum.Imperator autem habiti laboris ex itinere non inmemor, nectutum suis nec sibi reputans, si moras ullas necteret et

a) cum 01. b) Milhim corr. Milehim 02. c) deest 01. 2. d) laborave-runt 02.

1 ) Malehshah,