CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. A. 1189.
145
Recensio 7. et 77.
comes de Monte. Habita est etiam ibi ab imperatore curiain villa quae Belgrave 1 dicitur, ad quam duo nobiles deAlsatia pro violata pace decollati sunt. Profecti de Brun-dusio intraverunt fines Bulgarorum a , qui ingenita, sibi fraudehostiliter eos supra opinionem exceperunt, telis eos et sa-gittis lacessentes" et inhumana crudelitate in eos debachantes.Captum enim quendam civem Aquensem palo per intestinatransfixerunt. Unde ex eis quinque capti probrose etiamsuspensi sunt. Transierunt autem Bulgariam summo metuet periculo, eratque c semper in fronte exercitus Fridericusdux Sueviae, currus vero et alia vehicula retro agebanturcum custodiis 13 . Intra Bulgariam venerunt ad civitatemnomine Niceam 2 , ubi princeps dictus Serf 3 cum summo
f audio imperatorem excepit, datis ei nonnullis donis. Aboc loco imperator legatos ad regem Greciae misit, Heri-mannum' Monasteriensem episcopum, Bupertum 3 comitemde Nassowe et comitem Walravum cum 500 equitibus eteorum apparatu pro pace et conductu per terram suam etmercatu. Quos ille quidem benigne suscepit septemquediebus pacifice in Constantinopoli tenuit, sed octavo die incarcerem mitti iussit, ubi et aspera multa contra ius lega-torum passi sunt. Imperator autem cum suis progrediens,venit in civitatem nomine Straleiz "■ Bulgari vero tribusmuris singillatim ab invicem positis iter eorum prestruxerant,estimantes se eos implicatos in illis absque discrimine occi-dere. Attamen hoc conamen eorum nostris non nocuit, eoquod staret Omnipotens pro eis; ex parte vero illorum multiceciderunt in gladio. Emensa 11 tandem Bulgaria, in qua circiterocto septimanis velud in camino tribulationis desudaverant 1 ,intraverunt Macedoniam, partem scilicet Greciae opulentam,in qua maximam vinearum, pomorum pabulique k copiaminvenientes, per aliquod 1 tempus recreati sunt. Applicueruntetiam ad civitatem Vinipopolin" 1 - 5 , quae et Philippis", cuiushabitatores omnes ad solam venientium famam relicta urbeaufugerant. Imperator autem undique suspectus insidias,sciens quoniam docti est semper 0 metuere, edicto vetuit,ne quis suorum civitatem intraret, sed omnes foris murosurbis residerent. Ibi responsales regis Greciae ad eumvenerunt, per quos ei demandavit, se salvum esse et nichil
a) Bulgariorum A2. b)lascessentes B 1. c) deest C 1. d) custodibus i? 1.(7 2.
e) Herm. C 1; H. M. e. des. B 2. Fr. f) Bubertum A 2. g) Siraleiz (71; Sy-
raleiz (72. h) Demensa A2. i) desudaverunt B 1. k) et pabulique (72.1) aliquot B 1. m) Vinipopolym (72; Vinipopelim (71; n) Philippus A 2 jPhylippi6 B 1; Phylyppis (72. o) superscr. B 1; s. e. (71. 2,
1) Belgrad. .2) Nisch. 3) De principe Serbiae cogitandum
esse, monuit Plainer. 4) Sredetzia, hodie Sofia. 5) Philippopolin.
10