Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
146
Einzelbild herunterladen
 

146 CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. A. 1189.

B ecensio 1. et II.

aliud. Iterato per alios ei demandavit, se post Deum essedominum dominantium. Tercio [quoque 3 ] ei demandavit b ,quod 1 , si regnum Romanorum dare vellet in manus eius etab eo loco hominii recipere, conductum ei 0 daret per terramsuam et mercatum sufficiens. Ad hoc imperator ita respondit:Eam ego in Christo, et in d fratribus meis, qui pro eiuscrucis liberatione michi adherent, habeo fiduciam, quod eius-modi compositionem cum eo facere opus nobis non erit.His dictis, legatos in pace dimisit. In eodem confinio col-lectores pabuli cenobium quoddam expugnare aggressi sunt,quod summis copiis rerum necessariarum plenum invenerunt.Hii vero qui intus erant vim oppugnantium ferre non va-lentes, missis nunciis ad imperatorem, eius potestati se etsua tradiderunt. Quapropter iussu eius omnia ablata excep-tis victualibus receperunt. Tanta autem inundatio imbriumexorta est in castris, quod civitatem intrare compulsi sunt,nunciusque imperatoris transiens per plateas singulis secun-dum quod oportebat mansiones distribuit. Armenii etiamquaquaversum venientes, mercatum eis e habundantissimumin omnibus prebuerunt. Cumque iuvenes quidam animoside exercitu mercatum spoliarent, quotquot ex eis capi pote-rant iussu imperatoris decollati sunt. Tanta vero erat eiusin iudicando severitas, quod nullius preces in iudicio admit-tebat nec personam alicuius respiciebat, sciens quoniambonis nocet qui malis parcit, et quia facilitas veniae incen-dium f tribuit delinquendi. Cuius rei gratia Armenii delec-tati, magis ac magis necessaria advehebant. Imperatorautem sua et legatorum suorum iniuria permotus, vidensque,rex? quia nullam suis nisi coactus humanitatem exhiberet,statuit in regnum eius vehementius insurgere; assumensquepartem exercitus, processit versus Andronopolim 11 - 2 . Eamvacuam et ab incolis nuperrime desertam invenit. EratNov. 22. autem tempus hiemale, circa festum scilicet sanctae Ceciliae.Dux etiam Sueviae cum quibusdam egressus pro pabulo,accessit Dimodicam 1 - 3 , demandavitque urbicis, ut sibi suis-que mercatum preberent. Quod cum 1 illi facere dissimula-rent, accensis animis iussit suos armari, et hora diei nonarepente aggressus civitatem, ita celeri 1 potitus est victoria,quod ad vesperam capta civitate habitatores pene omnes

a) deest B.C b) mandavit A 2. c) deest A 2. d) deest 02. e) eius J?l. 2.01. 2. f) incentivum scribendum esse y iam Frehevus vidit . g) r. q. B. C. h) An-dronopolym 02; Andropolim 01. i) Dunodicam 02. k) deest Bl. 2; postsuperscr. 02. 1) sceleri Bl. 01; secleri B 2; celeri e corr. 02.

1) Haec ex fama incerta relata sunt . 2) Adrianopolin. 3) Demotica

ad Maritzam.