136 CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. A. 1187.
Recensio I. et II.
misso, terram regis Francorum Philippi cum copiis suisinvasit®; unde [idem b ] rex Francorum opem Friderici"Romanorum augusti asciscit; pro cuius metu Anglicus,treugis datis, ab incepto desistit.
In Coloniensi episcopatu pavor ingens exoritur. Namde imperatore rumor celebravit, quod exercitum per terramColoniensium in auxilium Franci regis ducere, re autem veraColoniam obsidione d vallare intenderet. Pontem etiam transMosellam latissimum de navibus et trabibus transiturus e fieriiusserat. Quo f moti [Colonienses s] fossatum civitatis instaurantet h in aedificiis novarum portarum insudant]. ArchiepiscopusColoniensis 1 ] castella custodiis et victualibus, oppida muriset fossis munit. Non enim in gratia imperatoris admodumfuit, eo quod papae, qui imperatori infestus erat, magisvideretur favere, et pro nac suspicione imperatoriae offensaefides de facili prestita fuit huic machinationi. Attamenconstat, quod k imperator contra Colonienses tunc temporisnichil pravum moliebatur, et ideo, dum ad eum delatio cu-currisset de tumultuatione et apparatu ipsorum, graviterAu(j. 15. tulit. In assumptione sanctae Mariae curiam habuit Wor-maciae 1 , ubi coram principibus querimoniam fecit de archi-episcopo et Coloniensibus, quod transitum ei per terramimperii " 1 sui vetare et verbum tam probrosum per orbemRomanum de eo disseminare non timuissent. Itaque a festoiui. 25. sancti lacobi Renum claudi iussit Coloniensibus, ne fru-menta vel vina solito" ad eos descenderent. Tunc etiaminter Baldewinum 0 Traiectensem episcopum et Ottonemcomitem de Gfelre bellum grave committitur pro terra Velewe,cedes et incendia grassantur; quod voluntate imperatorisagitari ferebatur, quo minus auxilii partes illae ferrent Colo-niensibus, et ne naves in supeifiora ire potuissent.
[DeP invasione Sancte Terrae et sancte crucis 1 !perditione].
_ Anno eodem vox turturis, vox doloris et gemitus finesChristianorum usque ad r mundi ultima lamentabilis novitaterumoris perculit: terram sanctam Hierusalem, quam redemp-tioni nostrae ipsi dedicarunt pedes Domini, spurciciis paga-norum exponi, crucem salvificam captam ab ethnicis s , stragempopuli christiani factam. Quod in hanc formam fertur acci-
a) invadit SI. b) deesl A 2. O. c) F. A 2. B 1. d) in obs. SI. e) transi-turis B. C. f) Pro quo B. O. g) deest A 2, h) haec desunt A 2, i) deesl B.k) c. contra imperatorem C. n. p. m. t. t. ^12. 1) Wirmatie <71. m) t. suam
vel i. 5 2; t. s. et i. Fr. n) solita A 2. o) Balduinnum (72. p) haec des.
A 2. <71. q) signum crucis (f )^add. B 1. r) fines add. sed dei. <72. s) ethi-nicis 5 2,