CHRONICA REGIA COLONIENSIS. CONT. A. 1187.
137
Re censio I. et II.
disse. Rege Iherusalem 1 mortuo et filio parvo relicto, reginafilium Cunradi a comitis de Monte-ferreo duxit 2 , qui possettueri regnum, quoadusque puer adolevisset. Unde b comesTripolitanus 3 , patruus pueri, graviter motus, quod ei potissi-mum haec cura deberi videretur, se ad Tureos sive Sarracenoscontulit, eorum opem quesivit. Qui congregati in multitu-dine gravi, terram Iherosolimorum intrant, civitates et castellain virtute sua capiunt, habitatoribus cesis in ore gladii; pre-Iium etiam cum christianis committunt, in quo, pro dolor!ipsi victores existunt 4 , sicut litterae papae Urbano directaetestantur, quas huic paginae subicere non putavimus ociosumob noticiam rerum:
Sanctissimo patri svo Urbano, Dei gratia summo etuniversali pontifici, Tyricus c pauperrimae miliciae Templidictus preceptor cum universo pauperrimo et fere adnichilatofratrum conventu salutem et debitam in Domino obedienciamcum omnimoda reverenda. Quot d quantisque calamitatibusira Dei, peccatis nostris exigentibus, perculsi inpresentiarum eopprimamur, nec litteris nec flebili voce, pro dolor! explicarevalemus. Turei enim inmensam gentium suarum multitu-dinem congregantes, Christianorum, fines acriter invadereceperunt. Contra quos gentium nostrarum phalanges coad-unantes, peccatis exigentibus, infra octavam f apostolorumPetri et Pauli in eos congredi et versus Tiberiadem, quamiun. 29.violenter castro suo relicto ceperant, iter arripere presum-psimus. Cumque in scopidis pessimis nos induxissent, itanos acriter expugnaverunt, quod, sancta cruce et rege nostrocapto, et omni nostra multitudine interfecta, vix comes Tri-politanus et domnus ReinolclusS Sydonius et domnusBalianus de miserabili illo campo evadere potuerunt. Deindein nostrorum christianorum sanguinem sunt debachati, etversus civitatem Accaron h cum omni sua multitudine venirenon distulerunt. Quam violenter capientes, totam fere terraminvaserunt, Iherusalem, Ascolo ’, Tyro et etiam Perito nobiset christianitati solum relictis. Istas etiam civitates, omnibusearum fere habitatoribus in prelio interfectis, nisi divinumet vestrum assit auxilium, mdlo modo retinere poterimus.Civitatem etiam Tyrum inpresentiarum acriter obsidentes k ,violenter die et nocte expugnare non cessant, et tanta est
a) Conr. (72. b) Inde A 2. c) Tirricus B 1 ; Tyrricus (71. d) Quod B 1. C.
e) pres. B. C. f) oct SI ; octava (71. g) Reinnoldus C 2. h) Ackaron
C 1; Aechavon C 2. i) Ascalo A 2. k) inpugnantes die ac n. v. exp. SI.
1) BalduinoIVy qui a. 1185. obiit . Sed quae sequuntur a vero valde
recedunt . 2) Soror Balduini filio Wilhelmi de Monte-ferreo nupsit,
3) Raimundus. 4) a. 1187.