Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
XXIV
Einzelbild herunterladen
 

XXIV

CHRONICA REGIA COLONIENSIS.

immo aperte depravavit. Nonnumquam propius ad Chro-nicam regiam accedit, ita ut de eodem auctore cogitarepossis. Quare ea saltem cum lectoribus communicare placuitquae ex fontibus deperditis hausta sunt.

VIII. Etiam G os vini carmen, in Scriptoribus rerumPortugalensium (Portugaliae monumenta I, p. 102 ) nuperiterum editum, inter nostrates vero numquam publico iuridatum, addere placuit. Auctorem inter crucesignatos, quo-rum gesta celebrantur, quaerendum esse, editor recte proculdubio monuit; id quod non solum nomine Hispanis haudusitato, sed praesertim iis comprobatur quae cum relationesupra indicata communia habet. Episcopo vero TJlixi-bonensi Suerio dedicatum est. Ipsius et auctoris nominalitteris initialibus 15 partium, in quas carmen divisum est,indicantur.

IX. TJltimum tenet locum Martin i ContinuatioColoniensis, quam nondum editam neque proximis annisin Scriptorum collectione edendam hic proponendam duxi.De qua V. Cl. Cardauns, qui editionem paravit, ita monuit:

Huius historiae unicus exstat codex, olim mona-sterii Sanctae Crucis in Lysagora, in palatinatu Sando-miriensi, tum bibliothecae illustrissimi comitis AugustiPotocki Wilanoivianae; ubi eum Wilhelmus Amat initinere suo Polonico feliciter detexit, ipsumque Berolinumtransmissum a. 1865. exscripsit. Est chartaceus in folio,signatus nr. 2, saeculi XIV. Continet a) f. 1. MartiniOppaviensis chronicam, quam in verba: rex eciam Na varie,qui infirmus de Affrica processerat, in Siciliam veniens de-functus est exeuntem, statim excipit historia nostra fol.173179; b) f. 179. Catalogum, archiepiscoporum Colo-niensium (de quo v. SS. XXIV, p. 334 ); c) f. 188. Hodoe-poricon ad Terram Sanctam per nobilem militem Gioilhel-mum Boldensele; d) f. 201. Presbyteri Iohannis epistolamad Emmanuelem gubernatorem, Hierosolymae; e) f. 203.Iacobi de Vitriaco Acconensis episcopi historiam Hierosoly-mitanam; f) f. 259. Patriarchae Constantinopolitani de-scriptionem Terrae Sanctae; g) f. 274. Boguphali episcopiPoznaniensis (rectius: Glodislai cognomento Blasco custodisPoznaniensis) chronicon Polonorum; h) f. 330. Anonymiarchidiaconi Gneznensis Chronicam Cracoviae et diversorumPoloniae annalium fragmenta.

De auctore historiae nostrae vix constat, nisi quodColoniae videtur vixisse. Librum anno 1326. subsistentemnon post annum 1330. esse compositum, arguunt verba,quibus utitur auctor de Friderico rege per Ludovicumadversarium ex vinculis dimisso: quam pollieitacionemFridericus extunc usque nunc efficaciter exequitur. Praeter

i

i

H