CHRONICA REGIA COLONIENSIS.
XXIII
ibidem servatas nr. 1381 — 1392 . et nr. 5535 . descripsit deReiffenberg, ‘Annuaire’ VII , p. 59 . 69 . Paucas tantum(26) easque plerumque decurtatas edidit Martene, Coli. 1,p. 916 sqq.
VI. Oliveri relatio de expugnatione Damiataeex duabus epistolis ad Colonienses datis, ut videtur, con-fecta, a libro post edito, prima praesertim parte, diversa,exstat in codice olim S. Pantaleonis, nunc Guelfer-bytano inter Gudianos nr. 131 , fol. 5 — 17 , manu s. XIII.inc. scripta. De qua cf. quae disseruit Zarncke, ‘SB. d.Sachs. Ges. d. Wiss.’ 1875 , p. 139 sqq., qui tamen Anna-lium auctorem hoc usum esse exemplari minus recte monuit.Nam non paucis locis propius ad ipsam epistolam accedunta Gelenio (Vindex libertatis eccl. et martyr S. Engelbertusp. 329 . et Bongarsio, Gesta Dei p. 1185 ) editam. Exscripsit
V. Cl. Krusch. Gelenii (G) et Eccardi (Corp. hist. II)lectiones eas tantum attidi quae ad hanc emendandamrecensionem facere videbantur; ultimae parti quaedam exsequenti libro subieci.
VII. Codex Lugdunensis inter Vossianos nr. 95 ,fol. chart. et membr. s. XV, historiam brevem expeditionumin Terram Sanctam a. 1217 — 1219 . susceptarum continet.Primam eius partem, quae de rebus in Portugalia gestisagit, cum Annalibus Coloniensibus arta necessitudine con-iunctam esse, Rohricht docuit (‘Forschungen z. D. G.’ XVI,p. 153 ). Sed neutra narratio ex altera descripta esse potest,sed ambae ad communem fontem redeunt, relationem proculdubio tunc scriptam. Quae tam in rebus narrandis quamin singidis quibusdam verbis cum carmine a Gosvino deexpugnatione castri Alcacer confecto convenit, multa verohabet ab hoc aliena et accuratius expressa. Quare minimecarmen in relatione ista adhibitum 1 , sed utrumque opuseidem esse tribuendum 2 , recte statuere mihi videor. Alteraparte historia expugnationis urbis Damiatae narratur, etipsa ex Oliveri epistolis hausta, sed ita, ut quae cumearum prima conveniunt multa praebeant peculiaria etnonnulla prorsus nova. Ideo aliud eius exemplar auctoriad maniis fuisse, statuamus oportet. Quis ille fuerit, neconiicere quidem ausim. Nonnumquam testem ocularem seindicare videtur; alibi vero narrationem arbitrarie mutavit,
1) libhricht, ‘Forsch.’ I. I. p. 148 n., hoc in Annalibus Coloniensibusexscriptum putavit. 2) Quae iam K. Pertz versibus heroicis scripta
esse monuit, in carmine haud occurrunt, sed eundem auctorem poeticaelocutioni assuetum probant. Alia, ut auriferus Tagus in utroque libroleguntur, Neque brevior dicendi ratio in carmine notanda obstarevidetur.