Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
XXV
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICA REGIA COLONIENSIS.

XXV

Martini chronicon, quod continuavit, adhibuit quoque adopus suum instruendum Continuationem pontificum Roma-nam. Alia ex continuatione quadam annalium in mona-sterio S. Pantaleonis scriptorum sumta putarim. Sanehaud exigui pretii est aestimanda haec historia, quippequae non solum ad res Colonienses melius cognoscendas, sedetiam ad universalem, ut ita dicam, saeculi decimi tertiiexeuntis decimique quarti ineuntis historiam elucidandamvaleat.

Multa ex nostro deprompserunt Chronica praesulumColoniensium et Chronica quorundam regum ac impera-torum Romanorum, quibus in restituendis verbis nonnum-quam uti licuit. Ver sio Germanica in chronico vernacidalingua scripto codicis Monacensis Germ. nr. 691 . legitur 1 .Soldani epistolam Clementi V. papae directam continetetiam codex bibliothecae gymnasii ad Sanctum MarcellumColoniae, signatus: Codd. in 4 ° nr. 169 ; saec. XIV. Hocet ad corrigendum et ad supplendum textum codicis Wilano-wiani usus sum signando eum 2.

Haec iam uno volumine coniuncta omnibus qui inhistoria sive Coloniensi ,sive universali medii aevi trac-tanda versantur grata fore confido.

1) Cf.Stddtechroniken. Cohi III, p. 962 (I, p. lxxiv).

Dabam Berolini d. 29 . Decembris 1879 .

G. Waitz.

i

C