Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
XXII
Einzelbild herunterladen
 

XXII

CHRONICA REGIA COLONIENSIS.

codices C 1 et B 1 (C2), a. 11061199. codices A et B,postea C et B praebent; alibi recensionem C, quae inter Aet B mediam partem tenet, cum ea coniungerem, ad quampropius accedit. Codicum AI et B 1 integram, A 2 et C 1et 2 negligenter exaratorum praecipuam tantum lectionisvarietatem proposui, annotationes vero eas addidi, quaefontes, quotquot innotuerunt, indicant, tempora accuratiusdefiniunt et errores ab auctoribus commissos breviter exponunt;in quibus conficiendis quae VV. Cll. Lehmann, Platner,Scheffer-BoicJiorst, Cardauns, Arndt, 0. Athei, Winkelmann alii ex-hibuerunt magno usui mihi fuisse, grato animo profiteor.

Appendicis loco adieci monumenta breviora tam histo-riam Coloniensem s. XII. et XIII. quam Chronicae regiaeut ita dicam natales et fata illustrantia.

I. Versionis Germanicae praefationem ex cod. Lip-siensi (B 2) descripsi.

II. Annales S. Gereonis Coloni ens es ex codicenunc tabularii regii Dusseldorfiensis primum editi l Iahr-bilcher des Vereins von Alterthumsfreunden im RheinlandeXII, p. 154; XIV, p. 12, post a Bohmer inter Fontes III,p. 399. recepti, a b. m. G. H. Pertz vero ex ipso codicedescripti Scriptorum t. XVI, p. 733. prodierunt.

III. Fragmenta Chronici rhythmici post a. 1260.Coloniae procul dubio confecti, quamvis nimis lacera, exnova editione SS. XXV, p. 369 sqq. sumsi, quae folia A et Bin archivo Dus seldorfiensi, C in bibliotheca Beroli-nensi asservata quam accuratissime expressit neque eaneglexit quae priores editores G. H. Pertz (Tleber eineRheinische Chronih des 13. lahrhunderts, 1855 ) et Deycks(ap. Lacomblet,Archiv fur die Geschichte des Nieder-rheins II, 1857 ) legere vel restituere conati sunt. Multainiuria temporum esse amissa vel in foliis illis deleta, sanedolendum est, cum auctor praesertim de rebus urbaniscomplura alias incognita tradiderit.

IV. Di alo gus inter laicum et clericum, a. 1206. scrip-tus, ut causam Brunonis archiepiscopi contra Adolfum electidefenderet, nonnulla continet rebus eius temporis cogno-scendis et diiudicandis utilia. Edidit eum Bohmer, Fontes III,p. 400 sqq., ex codice olim monasterii Campi S. Mariae,nunc bibliothecae regiae Ber olinensis Lat. 50 b in 8, ubiinter epistolas Innocentii III. ad litem Coloniensem spectantesfol. 137'.141. legitur. Eundem ipse excussi, sed scribaeerrores mox alia manu correctos adnotare nolui.

V. Ex epistolis Guiberti Gemblacensis ad Philippumarchiepiscopum Coloniensem quaedam exscripsi ex codiceBruxellensi nr. 5387, auctoris ut videtur autographo, dequo v.Bethmann,Arch. VIII, p. 495. Alias duas collectiones