Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
XXI
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICA REGIA COLONIENSIS.

XXI

Lipsiensi supra memorato, de cuius origine nihil constat(edit. Eccard, Corp. I, p. 946 sqq.). Qui catalogos archi-episcoporum Coloniensium confecerunt, Caesarius Heister-hacensis alii, ea usque ad a. 1237 . usi sunt. Etiam maio-rem ex illa fructum sibi paravit Chronica praesulumColoniensium saec. XIV. exeunte composita 1 ; auctor verochronici germanici saec. XV. ex. compositi ut prelo sub-iiceretur (Cronica van der hilliger stat van Coellen) vixad hunc uberem et sincerum rerum Coloniensium fontemascendit 2 .

Diu sane latuit, et sensim sensimque singulae partese tenebris erutae sunt. Primus Freherus pretiosissimampartem (a. 11621237 ) ex codice Lipsiensi 3 , tunc StephaniBroelmanni I. C. Coloniensis, publici iuris fecit (SS. rer.Germ.I, p. 239 ; ed. 3 . cur. Struvio p. 335 ); annos 9641162 . ex apogrctpho codicis Romani 4 , quod inter Schannatischedas reperit, Wurdtwein (Nova subs. dipl. XIII, p. 1 sqq.)imprimi fecit; integram chronicae in monasterio S. Pan-taleonis compositae partem priorem ad a. 1162 . Eccardusvulgavit (Corp. hist. I, p 683 sqq.), separatam et rebusnarratis partim supparem narrationem se reperisse opi-natus. Ex Frehero Bbhmer annos 1198 . sqq. FontiumVolumini II. inseruit (p. 329 sqq.), priorem vero parteminde ab a. 1106 . et fragmenta quaedam ex codice Guelfer-bytano Vol. III (p. 408 sqq.) dedit. Codice A 1 a G. H.Pertz feliciter invento, prodiit editio filii Karoli Pertz(SS. XVII), cui etiam codices Guelferbytani (B 1, olima me collatus, et A 3), Vaticanus (C l) et Bruxellensis(C2) adhibiti sunt, neque tamen iustis votis satisfecit.Continuationem ultimam primus ex codice Wirceburgensi(DI) edidit V. Cl. Huber (Bbhmer, Fontes IV, p. 470 sqq.),post eum V. Cl. Cardauns (SS. XXll); secundam ex cod.Vindobonensi nuper proposui (SS. XXIV). VersionemGermanicam annorum 1106 1237 . debemus C. Platner( l Geschichtschreiber der D. Vorzeit. XIII. Jahrh. Vol. III).

Novam editionem ita institui, ut duas tantum ubi-que distinguerem recensiones, quales usque ad a. 1106 .

1) Echertz I, p. 24: prout liec et alia hanc historiam contingentia insuperioribus, scilicet in cronicis imperatorum sub temporibus Philippisecundi et Ottonis quarti Romanorum regum plenius continentur. Quode loco cf. Lehmann p. 28. 2) Cardauns ,Stadtechr. Coln I,

p . LXXXll; II, p. 232. 3) Minus recte K. Pertz contendit: ex cod.

Quelferbytano, quem Eccardus falso Broelmannianum dixit. 4) Non

eodem, ut Pertz voluit, qui nunc in bibliotheca Berolinensi adservatur(Cl*; v. Lelimann p. 3), sed certe eiusdem originis, cum etiam gravioreserrores (a. 1001: ante altare sed modo in choro pro : ante altare SancteMarie in choro,) communes habeant.