Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
XV
Einzelbild herunterladen
 

CHRONICA REGIA COLONIENSIS.

XV

Inde ab Heinrici I. vero tempore, quo nova quasi chronicaepars incipit, alia est harum recensionum ratio; nam eopraesertim differunt, quod in C 1 desunt quaecumque B exHistoria monasterii Brunvillarensis recepit praeterea annis1096 . sqq. nonnulla omittuntur, alia alio ordine traduntur,pauca etiam adduntur, ex iisdem fontibus hausta quibusetiam recensio codicis B usa est. Quam hac parte recen-tiorem esse, non possumus quin statuamus. Quae cum itasint, C 1 et B 1 ex vetustiori exemplari suniti sint oportet,ita quidem ut C 1 usque ad a. 919 . novam praebeatrecensionem, postea verius quam B1 opus in monasterioB. Pantaleonis confectum exhibeat, quod inde ab a. 1162 .etiam C2 praetulit.

Fontes vero quos iam in prima recensione adhibitosvidemus 1 , praeter Ekkehardum, ex quo quam plurima adverbum auctor retinuit 2 , hi sunt: Orosius, lustinus, Metho-dius, Beda de temporibus 3 , tam Paidi quam Landolfi| historia Romana, Regino, liber de miraculis mundi, Gestaregum Francorum*, Gesta Treverorum, Catalogus pontificumRomanorum, Vitae Hilarii, Servatii, Lamberti, AnnalesS. Albani 5 , fortasse etiam Brunvillar enses 3 . De Coloniaeiusque pontificibus pauca tantum comperta habuit auctoreaque partim fabulosa 7 . Postea demum, ut videtur, siveipse sive alius quidam Historiam Brunvillarensem nactus,ex ea saeculi X. et XI. historiam ampliavit. Ubi veroColoniensis ille Ekkehardum ex Annalibus Paderbornen-| sibus continuandum suscepit, Sancti Pantaleonis monachuspresso pede eius vestigia secutus est, plerumque ipsa verbaretinens, sed longiorem narrationem abbrevians, aliquoties

1) K. Pertz complures recenset, quorum vestigia frustra quaesiveris;alios praetermisit. V. Cl. Krusch sollerti opera haec examinavit et sin-, gulos locos , quantum fieri potuit, ad veros fontes reduxit. Lehmannp. 17 n. hanc rem intactam reliquit , quamvis apud Eccardum plenumoperis tenorem legere potuisset. 2) Inde errorem natum esse, quod auctorprimae partis ab Eccardo editae saeculo XI. ex. vel XII. in. scripserit,satis notum est; cf. t Arch.' VII, p. 644. 3) Chronici de 6 aetatibus

; mundi certa vestigia nulla reperi; neque Isidori. Sed chronico quodam> usus est ex Hieronymo derivato, sed diverso; cf. e. gr. Erictonius, filiusVulcani, currum et Troilus primus quadrimam iunxisse feruntur, et alia\ musmodi. 4) Exstant in codice olim Sancti Pantaleonis, nunc Ouel-j ferbytano inter Gudianos nr. 131, fol. 87112, manu s. X. nitidet scripta. 5) V. Lehmann p. 20 sqq., qui Annales Hildesheimenses| comparavit , Scheffer-Boickorst p. 21; Schumflahrb. d. St. Albans-Elosters'; p. 98 sqq. 6) a. 1054. De aliis etiam minus constat. Sed nescio< cur Lehmann p. 19. rem in dubium vocare voluerit. 7) a. 716,

p. 14. de Agilolpho episcopo, quae cum Vita s. XI. scripta non plane; conveniunt.

i

i