XIV
CHRONICA REGIA COLONIENSIS.
Codici B 1 hi praemissi sunt versus:
Cronica dicor ego, mendacia cuncta relego,
Mundi principio temporis acta scio.
Munus munifici custodis TheodericiLetor ego dici; pagina plana miclii.
Pantaleon, multos codices eque miclii cultos,
Quos fecit scribi, contulit iste tibi!
Auri splendore nitet ara, chorusque colore,
Theca libris: studii sunt tria signa pii.
His non auctorem libri, sed eum indicari, qui codicemmonasterio dono dedit, fortasse eum scribi iussit, primopatet aspectu.
Eorum loco alter Codex (C2) hos habet:
Cronica dicor ego, mendacia cuncta relego,
Mundi principio temporis acta scio.
Hoc perfecit opus iustus pius Otto, scabinusNussie, precibus nostris; dilexit et hic ius.
Quibus testibus ‘Otto scabinus Nussiae’ opus perfecit',precibus adductus nescio utrum canonicorum S. Mariae j
Aquensis, ad quos codex pertinuit, an monachorum Sancti I
Pantaleonis, qui virum scientia iuris conspicuum ad hunclibrum conficiendum permovissent. Attamen ne eum quidemauctorem praedicare ausim. Trithemius Godefridum mona-chum Sancti Pantaleonis rerum scriptorem laudat 1 2 . Sedde hoc nihil prorsus constat 3 , neque Trithemii auctoritastanta est, ut eius fide Godefrido annalium usque ad a. 1237. j
continuatorum gloriam, qua. diu potitus est*, vindicemus. i
Et certe, complures in hoc opere conficiendo desudasse, j
verisimile est. !
Primum, EkJcehardi chronico reiecto, nova historia uni-versalis composita est inde a Nini temporibus. Et huius ;
quoque duplex exstat recensio, altera uberior in codice B, ,
altera nonnullis locis brevior et aliter disposita in C 1. Quicum anno demum 700. incipiat, de prima quidem parteindicare haud possumus; saec. VIII. et IX. C1 longius a !fontibus recedit quam B, nonnulla addit, rerum ordinemmutat, nonnidlis locis operis imperfecti speciem praebet. ;
1) Hoc de exemplari facto intelligendum esse, ut Bohmer, Fontes II, !
p. XXXV, et Wattenbach II, p. 340. statuerunt, non puto. Neque voca- |
bulum ‘perfecit' ita interpretor, ut ‘allerhochstens auf einige Schlusssatse '
sich beziehe' (Bohmer l. I.). ‘Scabinus Nussie' nullo modo agnomenmonachi cuiusdam haberi potest ; sed, si non monachus, certe clericus, \
nisi valde fallor, etiam scabinus eligi potuit. 2) Ann. Hirsaug. praef. j
3) Cf. Lehmann p. 50 n. 4) Primus Frelierus, ultimus Bohmer opus \
hoc nomine inscripserunt. ;