CHRONICA REGIA COLONIENSIS.
XIII
esse, primo patet aspectu. Ex uno loco fortasse coniiciposset, in Xantensi oppido eum degisse 1 ; non multumtamen huic coniecturae indidgere velim. Certe potissimumin iis versatur narratio quae ad Coloniam spectant. Nonsingulis quibusque annis res calamo datae sunt;, a. 1200.Moguntinensem ecclesiam pluribus annis legitimo pastorecaruisse, narratur; a. 1201. etiam de anno sequenti refer-tur; a. 1204. ad id provocatur, ‘quod postea rerum exitusapprobavit'; a. 1209. traduntur quae sequenti acta sunt;a. 1210. quae a. 1213. demum evenerunt. Ubique animumdeprehendes ecclesiae propensum; initio cum Colonia auctorpartes agit Ottonis regis; valde luget ‘discordie incentivumac fomitem, ecclesiae detrimentum’ eo factum, quod Adolfusarchiepiscopus ad Philippum transiisset eumque regemconsecrasset. Nihilominus postea hunc regem agnoscit,immo non mediocri laude effert. Chronicam regiam recteetiam hanc magni operis partem vocaveris, cum ubiqueeum qui regalem coronam Aquisgrani obtinuerit tamquamlegitimum regem celebret. Quae Coloniae et circa Rhenumgesta sunt auctor bene habuit comperta et multa notatu digna,retulit 2 3 . Res vero longinque gestas plerumque ex incertorumore accepisse videtur, ideoque in iis enarrandis erroresetiam graviores commisit s . Nonnumquam eadem vel iissimilia ac alter Chronicae regiae continuator tradit, minimevero eius opus novisse videtur*; sed quae Coloniae narra-bantur uterque calamo excepisse censendus est. Usque ada. 1217. narratio uberior progreditur, nec tamen haec uniauctori certo certius tribuerim; de annis 1218. et 1219.multo brevius refertur; in a. 1220. desinit codex, et quous-que filum extenderit, non liquet.
Eodem vero tempore Chronica regia novam, ut itadicam, formam induit; id quod in monasterio Sancti Pan-taleonis prope muros Coloniae sito factum esse, satis con-stat. Immo novum prorsus opus hic conditum est, qualein codicibus B et C, sed ne in his quidem eiusdem tenoris,continetur, ut saltem duas recensiones distinguamus oporteat.
1) a. 1202: in festo s. Crucis Xantum preteriens; id quod Coloniae
constitutus cur annotaverit, vix intelligas. Nam. quod dicit a. 1205:Nusiam pretergressus, et post: Coloniam preteriens, nulla diei indica-tione adiecta, cum illis vix comparare licet. 2) Cf. quae Winhelmomnde brevi fragmento hucusque noto monet, ‘Philipp ’ I, p. 370 n.
3) a, 1208. filiam regis Arragonum paganam dicit; a. 1210 . Saladinumobiisse narrat; eodem anno res Ungaricas turbat; a. 1217. lantgraviumThuringiae Ludowicum dicit, cum Hermannus intelligi debeat. Haecin alleram continuationis pariem cadere, animadvertere velis. 4) 17 notantum loco eadem verba leguntur, sed brevia ea et quae cuique sepraebere poterant: Renus superius et inferius clauditur.