Druckschrift 
Chronica regia Coloniensis : (annales maximi Colonienses) cum continuationibus in monasterio S. Pantaleonis scriptis ... partim ex Monumentis Germaniae Historicis recusa
Entstehung
Seite
XII
Einzelbild herunterladen
 

XII

CHRONICA REGIA COLONIENSIS.

verba alium scriptorem indicare videntur'. Historia brevisparum temporum curam habet; a. 1181 . 1182 . memoranturquae a. 1185 . acta sunt; res notissimae, ut Heinrici Leonisexilium, Heinrici VI. nuptiae, minus accurate traduntur;errores abundant et scriptorem fontibus destitutum arguunt.Anno 1188 . litterae Urbani papae inseruntur, sed quae moxde papa legatum mittente addita sunt ad Gregorium VIII.spectant, cuius successionem fastis post intulit. Nihilo-minus inde ab hoc fere tempore narratio copiosior pro-cedit, expeditio praesertim Friderici I. in Terram Sanc-tam suscepta fusius exponitur, ut relationem scriptamauctor adhibuisse censendus sit, cui quaedam ex vaga famanata sunt inserta 8 . Non semel 1 * 3 ad populi rumorem pro-vocavit, sed etiam epistolas quas nactus est recepit, et resnon solum in Germania et Italia, sed etiam in Francia,Hispania, Ungaria gestas, quantum potuit, memoriae tra-didit, quam maxime vero expeditiones in Terram Sanctam'prosecutus, de historia saeculi XII. exeuntis, XIII. ineuntisoptime meritus est. Imperatoribus addictus, quae archi-episcopi Philippus et Adolfus contra eos egerunt tacuit 4quidem, alia, vero satis candide exposuit, Adolfi causamdefendens, tam cum Ottonem IV regem eligendum duceret,quam postea cumgravissimum et impossibile ipsi fuissetcunctis pene principibus contraire et contra eorum voluntatemet consensum pro suo velle Romanum imperium disponere,ideoque Ottonis partes relinquere et cum Philippo pacem faceresatius iudicaret. Hunc antea ne ducem dicat plerumqueSuevum nominat, nonnumquam vero iam regis nominesalutat. Eidem scriptori usque ad annum 1199 . continua-tionem deberi, verisimile est; quamvis ultimam eius partemtemporis decursu additam esse pateat 5 ; neque diu postcalamum deposuit 6 . Id quod etiam codice A 2 comprobatur,ex quo primaevam huius operis formam iam cognovimusnecnon novam continuationem accepimus.

Etiam hanc Coloniae sive prope Coloniam scriptam

1) Verba: scismate sanctae ecclesiae; unitas sanctae matris eccle-siae. Saepe verbis sacrae scripturae loquitur (a. 1198. 1199.); velvulgi dicta infert (a. 1198: ut necessitatis proprium est; a. 1199: sicutea etas sepius prodiga est et inprovida; sicut res est inquieta feli-citas). 2) V. p. 146. n. 1. 3) a. 1197. 1198. Ex vago rumore

nata esse videntur, quae a, 1195. 1199. de Isaaco mortuo et restituto

narrantur. Vocabulo nostri, quo saepius auctor utitur, litteras alienasindicari, Lehmannp. 57. opinatus est. Sednostri etiam alio loco occurrit.

4) Cf. Lehmann p. 55 sqq. Qui minus recte de monacho S. Pantaleoniscogitat. 5) Nam quae a. 1195. et 1199. de Isaaco imperatore Graeco

narrantur inter se pugnant. 6) Anno certe 1204. quae falso de im-

peratore Isaaco retulerat emendasset; ut in recensione secunda sunt omissa.