CHRONICA REGIA COLONIENSIS.
XI
perseverat periculum Auctorem Coloniae vixisse, ubiquepatet; ibi chartas et epistolas illas invenit; quae in urbe etvicinis terris, Anturnaci, Regiomagi, Xanti, apud Frisones,in dioecesi Atrebatensi acciderunt, etiam leviora, inunda-tiones aquarum, miracula patrata 1 2 , pari diligentia ac bellain Italia et Oriente gesta in annales retulit. Monasterio-rum vero nusquam mentio fit. Quare canonicum ecclesiaecathedralis auctorem habeo. Neque vero de Burchardo illocogitaverim, cuius epistolam de excidio Mediolanensi ex-scriptam videmus 3 * , qui se quidem ‘B. Coloniensis porfiro-genituni et primitivum filium’ inusitato titulo dicit, sednotarius imperatoris fuit, ipsum diutius prosecutus, postea,ut videtur, ab eo ad Saladinum missus est, vicedominusStrasburgensis factus 3 , ita ut eum Coloniae degisse et resinferioris Germaniae memoriae tradidisse vix statui possit.Neque archiepiscopos Rainaldum, cuius laudes auctor valdecelebrat, nec Philippum operi ansam dedisse 5 vel materiamsuppeditasse, verisimile est, cum alias rerum graviorumnotitia auctor 6 * vix ita destitutus esset, ut ipse fatetur velbrevi et ieiuna narratione indicat. — Qui catalogumarchiepiscoporum Coloniensium Philippo sedente com-posuit chronica hac usus est'; multa vero habet ab eaprorsus aliena, ut de eodem auctore nullo modo cogitaripossit.
Saeculo XII. vergente liber prima auctus est continua-tione. Quae de schismate a. 1176. 1177. sopito referuntur,quamvis cum prima parte non pugnent 8 , praeterea singula
1) Haec etiam a. 1170. scribi potuisse, non est quod moneamus.
2) Cf. a. 1170. 1172. 1174. — De sanctorum reliquiis Coloniam et
Bunnae translatis v. a. 1164. 1166. 3) Verba: adeo ut nos, qui
iuxta solium domni imperatoris eramus, ruinam machinae veriti excu-teremus ex epistola descripta id probare nequeunt; nam eodem modo
continuator a. 1218. sqq., ubi Oliveri epistolae materiam praebuerunt,saepius nos retinuit, quamvis aliis locis: fideles, Christiani etc, scripserit.Neque Burchardo, imperatoris notario, verba tribuerim a. 1158: Necvero omnia quae in illa obsidione gesta sunt describenda suscepimus,
quia nec nostrae cuncta patent cognitioni, quoniam qui singula describerevellet modum Regiae Cronicae excederet, licet a nonnullis haec studioseperscripta noverimus. 4) V. Waitenbach,G Q. II, p. 339. Cum eofaciunt Platner p. XXVI. et Cardauns, p. LXII. Sed aliter sentit Leh-mann p. 49. 5) V. quae contra hanc II. Pertzii sententiam Lehmann
p. 46 sqq. monuit. 6) Cf. a. 1168: sed qualis legatio fuerit (Philippiet aliorum) preter eos et, regem latuit. Cf. Lehmann p. 48. 7) Ita
recte Cardauns, SS. XXIV, p. 333, statuit. Pauca vero verba de Fri-derico archiepiscopo scripta quae cum secunda recensione conveniuntaliunde sumta esse putarim. 8) Cf. verba a. 1176: ammonitus perDei misericordiam domnus imperator iusticiae cedere cum iis quae suprap. X. n. 8. attuli.