X
CHRONICA REGIA COLONIENSIS.
copiosa narratione se commendantnonnulla ex populiore 1 2 , alia ex relationibus scriptis 3 , quales tunc temporislate propagabantur, hausta sunt. Neque primis Friderici I.annis auctor ab erroribus cavit, sed, vivida oratione resgestas exposuit 4 et maxime in eis versatus est, quae Rai-naldus cancellarius, postea archiepiscopus Coloniensis, egit,litteris ab eo scriptis adiutus 5 . Ubi tcdes vero deficiunt, etiamde expeditionibus Italicis narratiunculas incertas exhibet 6 * .Annis vero 1161. et 1162. Burchardi notarii epistolam nactus,de Mediolano expugnato fuse et accurate refert; a. 1161.etiam Victoris IV. epistolam inserit. Hunc verum papamhabet, Alexandrum Rolandi nomine' 1 prosecutus, sed aequissatis verbis 8 de eo iudicans, et animum imperatori pronumexprimens. Ha.ec omnia non singulis annis esse annotata,sed uno tempore conscripta, tum disertis verbis 9 * , tum uni-verso narrandi modo docemur. Neque quae sequuntur usquead a. 1175, in quo desinit codex A 1, alii auctori tribuerim,quamvis multa brevius sint narrata et ea tantum accuratiusexposita, ubi epistolae vel chartae praesto fuerunt, e. gr.pactum Romanorum cum Friderico imperatore (a. 1167 ),epistola eorum Coloniensi archiepiscopo missa (a. 1172);alia brevius ex auditu relata' 9 . Maior operis pars fortasseiam c. a. 1170. absoluta erat, quo eius vestigia in AnnalibusAquensibus deprehendere mihi videor 11 . Sequentia vero nonante a. 1176. scripta esse, verba ante 1171. inserta docent:qui per quinque fere degens annos 12 . Quocum optime con-venit lectio in codice A 2 servata, ubi de schismate ecclesiaeagitur (a. 1156J: et usque in hanc diem huius scismatis
1) Cf. quae Lehmann p. 30 sqq. exposuit eoque praesertim duce innotis attuli. 2) Huc procul dubio pertinent quae a. 1140. de feminisWeinsbergensibus referuntur. Cf. verba a. 1142: prudenti et satisnecessario omni regno usus consilio, quo animadvertit posse una femina
pacificare omnia. Idem ingenium et similem narrandi modum depre-
hendes in descriptione expeditionis in Terram Sanctam a Conrado rege
a. 1148. susceptae. 3) a. 1147. de Ulixibona capta. 4) Saepius voca-
bulo ecce usus est, ut ad ea quae sequuntur attentius legenda invitet;a. 1155. 1158; a. 1156. imperatorem loqnentem inducit. 5) a. 1158.
6) Cf. a. 1159. 1160. 7) Aliter cod. A 2 a. 1164. 1170; sed haec
quin postea mutata sint, non est quod dubitemus. 8) a. 1161:
Alexandrum pro apostolico, nescio an odio imperatoris an respectuiusticiae excolebant. 9) a. 1158: per triennium in obsidione . . .insudavit; o. 1163. memorat quae a. 1165 .gesta sunt. 10) a. 1177:sicut a fidelibus peregrinis relatum est. 11) SS. XXIV, p. 33. 38.
Si aliter statuas, haec vel ex communi fonte vel ex ipsis Annalibus
Aquensibus a Chronicae regiae auctore sumta sint, oportet. 12) De
Christiano archiepiscopo Moguntino sermo est. In continuatione a. 1183.
recte dicitur: per 11 fere annos, quare A 2 numerum mutavit. Cf. 1172:Innumeris usque hodie talibus per Angliam fulget miraculis.