CHRONICA REGIA COLONIENSIS.
IX
eo manasse videatur l , post a. vero 1138. f. 64. longioremlocum Prophetia sancte Hildegardis inscriptum intercalavit,altera vero, quae alia manu novo incipiente quaternioneexarata est 2 , quam proxime ad C 1 accedit, neque tamenex hoc ipso descripta. Liber primum a K. Pertz, posteaa memet ipso dum Bruxellis bis versabar excussus est;lectiones vero eas tantum repetendas duxi quas non apertocalami errore natas esse facile est intellectu.
D 1. Codex Wirceburgensis, chart.fol. nr. 81, olimcollegii societatis Iesu Molshemii ex liberalitate serenissimicardinalis et episcopi Argentinensis Caroli ducis Lotharin-giae fl592—1607), s. XVI. vel XVII. in., varia historiaeColoniensis monumenta complectitur, et chronicae quaedicitur praesulum Coloniensium fol. 45'—60. Annales inseritannorum 1238—-1249, quos recte Chronicae regiae continua-tionem dicas.
D 2. Codex archivi civitatis Coloniensis, chart. s.XVII. fol., idem opus his annalibus auctum praebet. —Utroque V. Cl. Cardauns usus est, qui D 2 non ex D 1descriptum, neque ex eodem fonte eos haustos esse, rectestatuisse videtur.
Codicibus his examinatis et inter se collatis, plureschronicae nostrae recensiones distinguendas esse, recteK. Pertz intellexit; quod postea Lehmann 3 alii compro-barunt et accuratius exponere conati sunt, neque tamenubique earum indolem et originem, subsidiis necessariisdestituti, satis assequi potuerunt.
Nunc ex codicibus AI et 2 satis constat, hanc chro-nicam ita esse conditam, ut Ekkehardi chronicon univer-sale inde ab a. 1106. continuaret. Magnam vero continua-tionis partem ex Annalibus Paderbornensibus sumtam esse,Scheffer-Boichorst luculenter docuit 4 ; eosque ad a. usque1143. Coloniensis exscripsit, ita tamen, ut de Conrado regesive ex alio fonte 5 sive ex propria rerum cognitione 6 nonpauca addiderit. Haec neque certis temporum notis neque
1) Quae vero in B 1 aliis erasis posteriori manu scripta sunt a. 965.in 02 haud transierunt. 2) Librarium Francogallicum quaedam
verborum formae probant: Ostiencis, cecis (= cesis); Colonientium,assentione; Fransia, Brabansia, mansipare, innotessi, reconsiliare;scribitur etiam cisma; adque; ap, ipidem; cumparatio, et quae sunteiusmodi. Rarius similia in C 1 leguntur, sed contemptas (= contentus).
3) De annalibus qui vocantur Oolonienses maximi quaestiones criticae.Berol. 1867; Platner in versionis Germanicae praef. 4) Annales
Patherbrunnenses p. 7 sqq. 5) Bernheim, ‘Forschungen' XV,
p. 251 sqq. Of. Wattenbach GQ. II, p. 338. 6) Nota, quod a. 1147.
‘regiae chronicae ’ mentio infertur.