VIII
CHRONICA REGIA COLONIENSIS.
40 et amplius annos accurate contuli et (‘Archiv’ VIII,p. 643 ) descripsi, nunc iterum humanissime nobiscumcommunicatum relegi. Hoc loco monuisse sufficiat, initioimagines quasdam inveniri, f. 178. genealogiam Karolorum,f. 226. Ottonum et sequentium imperatorum usque ad Fride-ricum II. esse delineatam. Chronica ab EkJcehardo planediversa incipit ab orbe condito, finitur a. 1237.
B 2. Codex bibliothecae civitatis Lip si en sis II. 70.a., membr. s. XIV. ex. fol. min., continet f. 36—80. Chronicaeregiae partem posteriorem inde ab a. 1162, praeterea f. 81sqq. fragmenta quaedam prioris partis (v. ‘Archiv’ l. l.p. 649 ),f. 1 sqq. versionem huius Germanicam. Liber procul dubioex B 1 descriptus nonnulla haud magni momenti omisit,nihil novi addidit.
C 1. Codex Romanus Vaticanus Christinae reginaenr. 521, membr., saec. XIII. ex. duabus columnis exaratus,foliis constat 52, quibus Historia annorum 700 (incipit:De Tyberio qui Abscimarus LXII. Anno gratie700. Tyberius etc.) —1237. continetur. Liber quamvis nonpaucis maculis aspersus et singulari verborum scribendorumratione conspicuus — sunt, quae eum in Italia vel Galliascriptum esse ut statuamus suadere possint —, non rarogenuinam lectionem servavit et ad varias chronicae regiaerecensiones cognoscendas et recte indicandas non parumfacit; id quod in prima nostrae collectionis editione nonsatis intellectum esse, dolemus. Iam iis usus sum quaea. 1859. V. Cl. W. N. du Rieu, nunc bibliothecarius Lugdu-nensis, diligenter enotavit, postea VV. Cll. Simonsfeld etMau exscripserunt.
C l a . Codex B er olinensis Lat. in 4 t0 nr. 65,chart. s. XVIII, annos tantum 964—1162. ex C1 descriptoscontinet.
C2. Codex Bruxellensis nr. 467, ita inscriptus:Liber Sancte Marie in Aquisgrani et canonicorum ibidemmanentium. Qui abstulerit anathema sit, membr. s. XIII.medio duabus columnis non una manu scriptus, nunc 159foliis constat, sed magnam initio habet lacunam, cum postfol. l a . et 1, qui inverso ordine compaginata sunt, fol. 2.tempore Samsonis iudicis (verbis: Ascanius autem cumregnasset annis ) desinat, f. 3. a. 583. in historia Mauriciiimperatoris pergat (quod annis 21. Hic 2. imperii sui annoconsul appellatus etc.). Liber Ottonis scabini Nussie nomineconspicuus (v. infra) duabus constat partibus, quarum priornegligentius scripta cum B 1 ubique ita convenit, ut ex