CHRONICA REGIA COLONIENSIS.
VII
codicem huc benevole transmissum diligenter examinavi etope V Cl. Holder-Egger usus describendum curavi. Foliisconstat 199, manu perspicua, sed parum eleganti exaratusin charta humiditate nonnullis locis lacera, a librario, quivetustius exemplar satis fideliter, sed non sine erroribusreddidisse videtur. Incipit in medio Eklcehardi chronicoa Francorum historia (De origine Francorum p. 115), desinitin historia a. 1220, quam ita abruptam videmus, ut com-pluria deesse pateat. Usque ad a. 1175. in universum cumA 1 convenit, sed non uno loco veram lectionem servavit.Saeculo XII . 1 quaedam inseruit ad comites Cappenbergensesspectantia, quae tum vita Godefridi Cappenbergensis tumdiplomatibus confirmantur, neque tamen ex illa sumta essepossunt. Certe sive ipsum hunc codicem sive exemplar ineo exceptum in monasterio Cappenbergensi scriptum esse,verisimile est. Praeterea uno tantum loco narrationemprimaevam librarius ampliasse videtur 2 .
A 3. Codex Guelferbytanus Extrav. 302. 1, membr.s. XIII, novem folia formae minimae, excerptis ex CaesariiHeisterbacensis libro de miracidis s. Mariae quaedam 3 *inseruit ex codice A 2 simillimo. Apographi, quod in biblio-theca Hannoverana inter Gruberi schedas exstabat*, exemplariam ante multos annos feci. Nunc vero ipsum codicema V. Cl. de Heinemann, bibliothecae praefecto, benevole trans-missum excussi, eoque lectionem Vindobonensem in levibusquibusdam emendari, plerumque vero confirmari, intellexi.
B 1. Codex Guelferbytanus Augustanus 74. 3,membr. fol. min. saec. XIII, olim Liber Sancti Pantaleonisin Colonia. Qui abstulerit anathema sit inscriptus 5 , posteapars suppellectilis Ioannis Campii, canonici et scholasticiecclesiae S. Mariae et Catherinae oppidi Meifelden (?), tuncbibliothecae Matthiae Beechs (vel BeecJc) illatus est, cuius filiusPetrus eum Henrico ab Eicklioltz assessori camerae impe-rialis Spirensis dono dedit. Liber non una manu exaratus191 foliis constat, quorum nonnulla post sunt inserta, non-nulla fortasse aliis remotis substituta. Praeterea voluminicompingendo duplex folium adhibitum erat, quod aliuschronicae nostrae recensionis continet fragmenta, ex vetu-stiore ut videtur exemplari seposita 6 . Codicem iam ante
1) a. 1121. 1125. 1152. 2) a. 1133. 3) ex a. 1193. 1196—1199.
1204. 1205. 4) V. Arch. XI, p. 346. Hoc K. Pertz, SS. XVII,
p. 728, numero 3 insignivit; idem sane est quod p. 848. attulit.
Miro vero errore lectiones, quas olim ex Freheri editione enotaveram,
codici illi tribuit. 5) De versibus initio scriptis v. infra p. XIV.
6) Foliorum forma, maxime latitudo ab hoc codice differt, ita ut adeum olim pertinuisse haud possint.