Druckschrift 
Dispensatorium pro Pharmacopoeis Viennensibus in Austria : ex Mandato Sac. Caes. Mtatis a Collegio Medicorum Viennensium collectum et revisum
Entstehung
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

Lectori canclido S.

Cum omnibus fere constet, tot hodie doctissimorum viro-rum atque in re medica expertorum de arte componendi seudispensandi pharmaca adeo eruditos ac absolutos libellos extare,ut in iis non facile aliquid desiderare debeamus, verendum certenobis esset merito, ne haec nostra diligentia in edendo novodispensatorio vitio potius quam laudi a plerisque tribueretur,nisi et summa Imperatoris authoritate et optimis consilii nostri 1 )rationibus niti factumque defendere possemus.

Cum enim hactenus multis annis pharmacopoei in hacurbe sua medicamenta variis modis et secundum diversorumauthorum descriptiones praeparare et componere consuevissent,judicavimus sane ex tanta compositionum varietate, dum interveteres alii Mesuen alii Nicolaum, inter recentiores alii Puchsium,alii Cordum, nonnulli etiam incerti authoris soriptos Codicessequerentur, tanta absurda atque incommoda oriri posse, 11tuna et eadem massa in unius offlcina ad solvendum alvumfortior, alibi vero languidior sit.

') Hier sind die in Angelegenheit des Dispensatorium abgehaltenenFakultätssitzungen gemeint.