Druckschrift 
Pastorale, sive Regula pastoralis
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Beati Gregorijpape Cap. XVIII

altat: humiliabit̉. Audiant humiles gloriam precedit humilitas. Audiant elatiante ruinam exaltabit̉ ſpiritus. Audianthumiles ſuper quem quieſcet ſpiritꝰ meus niſi ſuper humilē quietū: trementēſermones meos. Audiant elati: quid ſuperbis terra cinis. Audiant humiles:deus humilia reſpicit. Audiant elati alta a longe cognoſcit. Audiant humiles:quia filius hominis miniſtrari venit:ſed miniſtrare. Audiant elati: quia initium omnis peccati ſuperbia. Audiant humiles: quia redemptor noſter humiliauitſemetipſum: factus obediēs vſqꝫ ad mortem. Audiant elati quod de eorum capite ſcriptum eſt. Ipſe eſt rex ſuper vniuerſos filios ſuperbie. Occaſio igitur perditionis noſtre facta eſt ſuperbia dyaboli:argumentum redemptionis noſtre inuenta eſt humilitas dei. Hoſtis enim noſterinter omnia conditus: videri ſuper om̄i avoluit elatus. Redemꝓtor autem noſtermagnus manens ſuper omnia fieri: interomnia dignatus eſt paruus. Dicatur ergo humilibus: quia dum ſe deijciunt addei ſimilitudinem aſcendūt. Dicatur elatis: quia dum ſe erigunt in apoſtate angeli imitationem cadunt. Quid itaqꝫ elatione deiectius: que dum ſupra ſe tēditur abaltitudine vere celſitudinis elongat̉? Etquid humilitate ſublimiꝰ: que dum ſe inima deprimit: auctori ſuo manenti ſuperſumma coniungit. Eſt tamen aliud quodin eis debeat caute penſari: quia ſepe quidam humilitatis decipiuntur ſpecie: quidam vero elationis ſue ignorantia falluntur: nam plerumqꝫ nonnullis qui ſibi humiles videntur: is qui hominibus deferri non debet cōiunctus eſt timor. Plerūqꝫ vero elatos comitari ſolet: libere vocisaſſertio. Et cum quedam increpāda ſuntvicia: illi reticent ex timore: tamen tacere ſe eſtimant ex humilitate. Iſti loquūtur per impatientiam elationis: tamenloqui ſe credunt per libertatem rectitudinis. Illos vt peruerſa non increpent: ſubſpecie humilitatis premit culpa formidi-

nis: iſtos ad increpanda que non debentꝰaut magis increpanda ꝙͣ debent ſub imagine libertatis effrenatio impellit tumoris. Unde elati admonendi ſunt: ne plꝰꝙͣ expedit ſint ſubiecti: ne autem illi defenſionem vertant iuſticie in exercitationem ſuperbie: aut iſti cum ſtudent pluſꝙͣneceſſe eſt hominibus ſubijci: compellantur etiam eorum vicia venerari. Conſiderandum vero eſt: quod plerūqꝫ elatos vtilius corripimus: ſi eorum correptiōibusquedam laudum fomēta miſceamus. Inferenda nāqꝫ illis ſunt: aut alia bona quein ip̄is ſunt: aut dicendum certe que poterant eſſe ſi non ſunt: tunc demum reſecanda ſunt mala que nobis diſplicent:prius ad audiendum placabilem eorummentem fecerint promiſſa bona que placent. Nam et eguos indomitos blandaprius manu tangimus: vt eos nobis plenius poſtmodum etiam per flagella ſubiugemus: amaro pigmentorum poculomellis dulcedo adiungitur: ne ea que ſaluti profutura eſt in ip̄o guſtu aſpera amaritudo ſentiatur. Dum ergo guſtus perdulcedinem fallitur: humor mortifer peramaritudinē vacuatur. Ipſa ergo in elatis inuectionis exordia permixta ſunt laude temperanda: vt dum admittunt fauores quos diligunt: etiam correptiones recipiant quas oderunt. Plerumqꝫ autemperſuadere elatis vtilia melius poſſumꝰ:ſi profectum eorum nobis magis ꝙͣ illisprofuturum dicamus: ſi eorum meliorationem nobis magis ꝙͣ ſibi impendi poſtulemus. Facile enim ad bonum elatioflectit̉: ſi eius inflexio prodeſſe alijs credatur. Vnde moyſes qui regente ſe domino deſerti iter duce aerea colunna pergebat cum Obab cognatum ſuum a gentilitatis conuerſatiōe vellet educere: omnipotentis dei domino ſubiugare: ait:Proficiſcimur ad locum: quem daturuseſt nobis dominus: veni nobiſcum: bene faciamus tibi: quia dominꝰ bona promiſit iſraeli. Cui cum reſpondiſſet ille.Non vadam tecum: ſed reuertar in ter-