electa ut ſol: terrribilis ut caſtrorum acies ordinata? Admiratur autem ſpiritus ſanctus: quia omnes de aſcenſuhuius uirginis admirantes facit. quod quaſi noui diluculi aurora rutilans aſcenſu ſuo reſplendeat multis freta& uallata ſanctorum agminibus. Vnde dicitur terribilis ut caſtrorum acies ordinata. Siquidem terribilis ſuis facta uirtutibus ut caſtrorum acies admodum ordinata hincinde ſanctorum fulta præſidiis: pulchra ut luna immo pulchrior ꝗͣ luna: quia iam ſine defectu ſui corruſcat cæleſtibus illuſtrata fulgoribus. Electa ut ſol a fulgo-re uirtutum: quia ipſe elegit eam ſol iuſticiæ: ut naſceretur ex ea. Ad cuius profecto exequias quātum fas ē cre-dere famulabantur angeli: & uniuerſe cælorum congratulabantur curiæ. Nec miꝝ quia honor maternus eiuseſt: qui eſt natus ex ea: quem omnis cælorum ordo ueneratur & adorat ſuper ſe eleuatum cum patre in ſede maieſtatis domini. Legimus igitur ꝗͣ ſæpe ad funera & ad ſepulturas quorūlibet ſanctoꝝ angelos adueniſſe: & exequiis eoꝝ obſequia præſtitiſſe: necnō & animas electorum uſqꝫ ad cælos cū hymnis & laudibus detuliſſe: ubi& utriuſqꝫ ſexus chori commemorantur frequenter auditi: laudeſqꝫ ceciniſſe. interea & quod perſpicatius eſtmulto nōnunꝗͣ lumine eoſdem reſplenduiſſe. Inſuper & adhuc uiuentes in carne ibidem miri odoris fragran-tiā diutius perſenſiſſe. Quod ſi ad recreandam ſpē dilectiſſimæ filiæ & corroborandam fidem interdum aſtā-tium: ſaluator noſter leſus Chriſtus ob merita uorum amplius comprobanda: talia & tāta dignatus eſt exhi-bere per ſuos cæli miniſtros circa defunctos: quāto magis credēdumlhodierna die militiam cælorum cum ſui-agminibus feſtiue obuiam ueniſſe genitrici dei? Eāqꝫ ingenti lumine circūfulſiſſe: & uſqꝫ ad thronum olim ſibietiam ante mundi conſtitutionē paratum: cum laudibus & canticis ſpiritalibus perduxiſſe? Nulli dubiū oēmillam cæleſtem hieruſalem tunc exaltaſſe ineffabili lætitia: tunc iocundatam eſſe inæſtimabili charitate: tuncocum omni gratulatōe iubilaſſe: quoniam feſtiuitas hæc quæ nobis hodie reuoluitur annua illis omnibus factaeſt cōtinua. nec immerito. Creditur .n. ꝙ ſaluator omnium ipſe quātum datur intelligi per ſe totus feſtiuus oc-currit: & cum gaudio eam ſecum in throno collocauit. Alias autem quomodo impleuiſſe creditur: qd̓ in leg-ipſe præcepit: honora patrem tuum: & matrem tuam? Porro ꝙ patrem honorauerit: ipſe ſibi teſtis eſt: cū ad iudæos ait. ego gloriam meā nō quæro: eſt qui qͦrat: & iudicet: ſed ego honorifico patrē meum: & uos inhonora-ſtis me. De matre uero euāgeliſta cum rediret ueniēs ait nazareth erat ſubditus illis. Sed alia ē natura qua deuspater ſecundum ſe honoratur: alia qua idē parentibus ſubditur. In utraqꝫ tamē unus idēqꝫ Chriſtus recte cre-ditur: eo ꝙ uerbū caro factum eſt: & habitauit in nobis: unus Emanuel: qd̓ eſt nobiſcum deus. hāc quippe unionem diuinitatis atqꝫ humanitatis incōfuſam atqꝫ indiuiſam fides catholica ſeruat: quā ſane intelligēdo cognoſcit naturalis: atqꝫ ſecūdum ſubſtantiam conuētio unitatis ut neqꝫ cōuerſio in alterutram duaꝝ ſubſtātiaꝝ partem recipiatur: nec diuiſio. ſic nāqꝫ credere honorare eſt matrem domini: quæ & deum nobis genuit: & hoīemneqꝫ hoīem ſine deo: neqꝫ ſine hoīe deū: ſed deū & hoīem unum & ueꝝ leſum Chriſtum. Alioquin dei genitrixdici nō poſſet. qd̓ multi hæreticoꝝ negare conati ſunt: niſi deum uere genuiſſet incarnatum: & propterea duasin Chriſto recte cōfitemur natiuitates: unam uidelicet de patre: ſine initio: & ſine tēpore ſempiternā & coæternam deo patri. Alteram de matre cum tēpore quando miſerationē induens & miſericordiam: ſpontanea uoluntate ad nos deſcēdit homo natus deus. Ac per hoc iuxta ueritatē: & matris geſtatur utero qui ſemper deus agnoſcitur. Hinc etiam Theotocon eam ueraciter cōfitemur. dei. ſ. genitricem: necnō & Chriſtotocon: nō ꝙ uerbumcarnem ſecum detulerit: neqꝫ olim præfatæ carni copulatus ſit: ſed tunc quando uerbum caro factum ē: ex carne uirginis: diuinitatis atqꝫ humanitatis ſubſtantia in utero ita incōfuſe unitur: ut una ꝑſona ſit deus: & homoChriſtus. ex duabus ſiquidem naturis: ſine cōfuſione alterius: non niſi unus inueniatur leſus dominus manensDeus in forma Dei: qui ſemetipſum exinaniuit formam ſerui accipiens: manens unus idēqꝫ in forma ſerui: quāſuſcepit. totus quippe deus in carne uirginis: de qua natus eſt: & totus homo. Hinc quoqꝫ apoſtolus: in quo inquit habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. Quapropter o filiæ eſtote prudentes ſicut ſer-pentes: & ſimplices ſicut columbæ: ut ex prudentia perfectæ intelligentiæ annulum fidei ueſtræ: & margaritam pro qua omnia reliquiſtis integram inuiolatāqꝫ ſeruetis: ne dotem ſimul & arram ſpiritus ſancti (quodabſit) perdatis. Diligētius itaqꝫ procurate: ſi quomodo ſimplicitas columbæ quæ fuit in Maria illæſa inuiolataqꝫ in uobis cuſtoditur. De qua Salomon in canticis: quaſi in eius laude: ueni inquit columba mea: immaculatamea. Iam. .n. hyems tranſiit: imber abiit & receſſit. Ac deinde inquit: ueni de libano: ueni coronaberis. nec immerito igitur uenire de libano iubetur: quia libanus candidatio interprætatur. Erat. n. candidata multis meritoꝝuirtutibus: & dealbata niue candidior: ſpiritus ſancti muneribus ſimplicitatem columbæ in omnibus repræſentās: quoniam quicquid in ea geſtum eſt: totum puritas & ſimplicitas: totum ueritas & gratia fuit: totum miſericordia & iuſticia: quæ de cælo proſpexit: & ideo immaculata: quia in nullo corrupta. Circūdedit .n. uirumin utero ſicut Hiermias ſanctus teſtatur: & non aliunde accepit. Faciet inquit dominus nouum ſuper terram: &mulier circūdabit uirum: uere nouum & omnium nouitatum ſupereminens nouitas uirtutum: quando deus:quem ferre non poteſt mundus: neqꝫ uidere aliquis ut uiuere poſſit: ſic ingreſſus eſt hoſpitium uentris: ut corporis clauſtra neſcirēt: ſicqꝫ geſtatus: ut totus deus in eo eſſet: & ſic exiuit īde: ut eēt ſicut Ezechiel fatetur: omnino clauſa. Vnde canitur in eiſdem canticis de ea: hortus concluſus: fons ſignatus emiſſiones tuæ paradiſus. uerehortus delitiarum in quo conſita ſunt uniuerſa florum genera: & odoramenta uirtutum. ſicqꝫ concluſus: ut ne-ſciat uiolari neqꝫ corrumpi ullis inſidiarum fraudibus. Fons itaqꝫ ſignatus ſigillo totius trinitatis: ex quo forisuitæ manat: in cuius lumine omnes uidebimus lumen. Quia iuxta Ioannem ipſe & qui illuminat omnem nōminē uenientem in hūc mūdum. Cuius profecto emiſſio uteri ſupernoꝝ ciuiū oīum eſt paradiſus. De iſto naquētris agro patriarcha Iſaac lōge adorās aiebat dicēs: ecce odor filii mei: ſicut odor agri pleni: quem benedixidominus.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten