ru inter mulieres: ideſt plus benedicta ꝗͣ omnes mulieres. Ac per hoc quicquid maledictionis infuſum eſt peEuam totum abſtulit benedictio Mariæ. inſuper gratiam refudit Chriſtus ortus: quam non habuit prius om-nis mundus. Igitur ꝙ natura non habuit: uſus neſciuit: ignorauit ratio: mens nō capit humana: pauet cælū: ſtupet terra: creatura omnis etiam cæleſtis miratur: hoc totum eſt qd̓ per Gabrielem Mariæ diuinitus nunciatur& per Chriſtum adimpletur. Qua de cauſa de tali tantaqꝫ loqui me indignum fateor: ſed & puto ꝙ nemo ſitqui præſumat: niſi qui quanta ſint quæ panduntur: penitus ignorat. Tamen ſi ad hæc nemo idoneus inuenituruotis omnibus ceſſare non debet etiam quilibet peccator a laudibus: quāuis explere non queat: quod ſentitur.Vnde ſermo diuinus cū de peccatore ageret in pſalmis: ſacrificium inquit laudis honorificabit me: & illic iter ēquo oſtendam illi ſalutare dei: ac ſi patenter dicat: illic iter eſt laudis ad æternam laudem ſine fine manſuram.ſed nemo appræhēdet illud: niſi ego præmōſtrauero. Propterea chariſſimęæ ꝗa iter ſalutis noſtræ in laudibuseſt ſaluatoris: hortor uoę: & commoneo in hac ſacra ſolennitate genitricis dei Mariæ: nolite ceſſare a laudibusQuod ſi uirgo es: gaude quia meruiſti eſſe & tu: quod laudas. tantum cura ut ſis: quæ digne laudare poſſis.Q uod ſi continens & caſta: uenerare & lauda: quia non aliunde conſtat ut poſſis eſſe caſta: quā ex gratia Chriſti: quæ fuit pleniſſime in Maria: quam laudas: Quod ſi coniugata certe aut peccatrix: nihilominus confitere& lauda: quoniam inde miſericordia omnibus profluxit & gratia: ut laudent. Et quamuis non ſit ſpecioſa lausin ore peccatoris: noli ceſſare: quia inde tibi promittit̉ uenia: unde & omnibus ut laudes. Alioqui niſi iuxta modulum ingenii noſtri laudare in ſanctis ſuis ſtudeamus: quomodo eum ſecundum ꝙ canimus: iuxta multitudnem magnitudinis eius laudare poterimus? Omnino ꝗnippe prætermittendum non eſt: quod īpleturi ſumusquandoqꝫ: ſecundum ꝙ dicitur: beati qui habitant in domo tua domine. in ſæcula ſæculorum laudabunt te. In-terdum uero quia immenſus eſt: quod uoce non poſſumus: nec facundia ualemus: exequamur uotis: & medu-lis cordis: quia magnus & bonus atqꝫ immenſus: tantus ac talis: quantum ac qualem ipſe nouit: ore ac ſpiritu cōfiteamur ad iuſticiam & ſalutem. Hinc rogo omnes pariter feſtiuitatem glorioſæ ſemper uirginis Mariæ deuotiſſime celebremus: quia hæc eſt dies præclara: in qua meruit exaltari ſuper choros angelorum: & peruenire ultra quam noſtræ humanitatis eſt natura. Vbi non ſubſtantia tollitur: ſed gloriæ magnitudo monſtratur: cumeleuatur in dexteram patris: ubi Chriſtus pro nobis introiuit pontifex factus in æternum ad cæli palatiū. Hæ-eſt inquam dies: in qua uſqꝫ ad throni celſitudinē intemerata mater & uirgo proceſſit: atqꝫ in regni ſolio ſubli-mata poſt Chriſtum glorioſa reſedit: Sic itaqꝫ ubiqꝫ confidenter ſancta dei canit eccleſia: quod de nullo alio ſanctorum fas eſt credere: ut ultra angelorum uel archangelorum merita tranſcenderit: quia & ſi ſimilitudo repromittitur ſanctis: ueritas non negatur. hoc quippe priuilegium non naturæ eſt: ſed gratiæ beate uirginis Mariade qua natus eſt ipſe Deus & homo: Iccirco & ipſa plus eſt meritis & nō natura: ꝗͣ uirgo & homo. Vnde & ſi cateræ uirgines imitātur illam uſqꝫ ad cōtemptum partus: & Gabrielis nouæ ſalutatōis obſequium: deinceps totum diuinū eſt: qd̓ operatum eſt in ea teſte angelo: quia ſpiritus ſanctus & uirtus altiſſimi obumbrabit te. Ante hoc ipſum ſane uterus uirginis: quāuis mūdus: quāuis īpollutus: & alienus a cōtagione peccati: quāuis ſan-ctus. tamē adhuc uilitate humanitatis induitur: ut ita dicam: ac ſi lana cādidiſſima: ſuoqꝫ colore dealbata: adquam ſane cum acceſſiſſet ſpiritus ſanctus: quaſi ipſa: eadēqꝫ lana cum inficitur ſanguine cōchilii uel muricis:uertitur in purpurā: uerſa eſt & ipſa ſine coitu in matrem: ut nō ſit iam ammodo: qd̓ fuerat. ſed purpura ueriſſima: ad indumētum & gloriā ſummi regis diuinitus aptiſſime dedicata. ut nulli deinceps ea uti uſu fœmineo lcuerit niſi deo. Q uippe ut ita loquar: beata & glorioſa uirgo Maria eo modo: quāuis dudum incomparabiliseſſet uniuerſis: quæ ſub cælo ſunt uirginibus: ut decēter poſſet in ſe ſuſcipere diuinitatis admixtionē: ſalua utraqꝫ natura. tamē cum gratia repletur: cum ſpiritu ſancto perfunditur: cum uirtute altiſſimi obumbratur: fit pracioſior meritis: celſis lublimior faſtigiis: pulchrior ſanctitate: glorioſior ſuorum prærogatiuis meritoꝝ: ita uinullis iam uſibus ſit ipſa eadēqꝫ mancipanda: niſi diuinis. Vnde o ſanctiſſimæ uirgines etſi imitari oportet tantam & talem uirginem: tāqꝫ præclaram uenerari: multum tamē cōuenit: & ultra angelicam quodammodo di-gnitatem quantum fas eſt: cum gaudio laudibus eam digniſſimis efferre: quæ ut diximus: non temere Chriſtiper gratiam: ſuper choros angeloꝝ exaltata deuotiſſime hodie prædicatur: quia præceſſit eam Deus & Salua-tor noſter ex ea uera fide genitus ad cæleſtia: ut pararet ei ſicut ipſe ſuis repromiſit diſcipulis in æthereis māſionibus locum. Hinc quoqꝫ Dauid ꝓpheta olim gratulabundus Chriſto canit. A ſummo inꝗt cælo egreſſio eius& occurſus eius uſqꝫ ad ſummum eius. Aſcendit ergo eandem gloriam reſumpturus: licet nō amiſerit quam prius habuerat ante ꝗͣ mundus fieret. Aſcendit & præparauit huic ſanctiſſimæ ac glorioſiſſimæ uirgini locum immortalitatis: ut cum eo regnare poſſet in perpetuū: & hæc ē huius præſentis diei diuini feſtiuitas: in qua gloriola & fœlix ad æthereum peruenit thalamum. Quæ ꝓfecto feſtiuitas: ſicuti beata Maria incomparabilis eſtuirginibus cæteris: ita incomparabilis eſt omnium ſanctoꝝ feſtiuitatibus: & admiranda eſt etiam angelicis ui-tutibus. Propter quod ex perſona ſupernorum ciuium in eius aſcenſione admirans ſpiritus ſanctus ait in canticis. Quæ eſt iſta quæ aſcendit per deſertum: ſicut uirgula fumi ex aromatibus? Et bene quaſi uirgula fumi:quia gracilis & delicata: quia diuinis extenuata diſciplinis: & concremata intus in holocauſtium incendio pi-amoris: & deſiderio charitatis. Vt uirgula inquit fumi ex aromatibus: nimirum quia multis repleta eſt uirtu-tum odoribus: manans ex ea flagrabat ſuauiſſimus odor etiam ſpiritibus angelicis. Aſcendebat autem dei gencriæ de deſerto præſentis ſæculi uirga de radice leſſe olim exorta: ſed mirabantur electorum animæ præ gau-dio quæ nam eſſet quæ etiam meritorum uirtutibus angelorum uinceret dignitatem. De qua rurſus idem ſpi-ritus ſanctus in eiſdem canticis. Quæ eſt inquit iſta quæ aſcendit quaſi aurora conſurgens: pulchra ut luna:
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten