Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
216v
Einzelbild herunterladen
 

ERBO MIRIFICODEigitur agamus? Negabimus eſſe nomen: cuius contra nos tantū numerū teſtiūadduximꝰ? Negabimus ineffabile: quod ita tam græci latini appellant om̄es?De quo Salomon in Prouerbijs: Quis colligauit aquas quaſi in ueſtimēto? quiserexit omnes terminos terræ: quod eſt nomen eius: & quod nomen filij eius: ſiſcias? Tanꝗͣ ſic dicat: Eloquere nomē ipſum ſi ſcias: & effare quod eſt ineffabile:quaſi arbitretur difficile nos illius pronūciationis explicationem tenere. CitaboSidoni Hermetem tuum illum Triſmegiſtum: id eſt ter maximum in dialogoAeſculapij. enim ſpero inquit totius maieſtatis effectorem omniumqꝫ rerūpatrē uel dominū/ uno poſſe ꝗͣuis e multis compoſito nomīe nuncupari. Deusautem patrum noſtrorum: non prophanorū: non poetarum: non phiſoſopho-rum: non ethnicorū: ſed deus Abraham: deus Iſ hac: deus lacob: qui & ignotæ& innominabili ſuæ naturæ propriū nomen impoſuit: Idem quoqꝫ impoſſibilispronūciationis inſtitutor & præceptor eſt. Hic docuit Moyſen inenarrabile profari: quando de ineptitudine linguæ conquerebat̉. Iam nota ex eo locouobis eſt pronūciatio: quæ tribus cōmatibus ſub una periodo comprehēditur.VItra auſim fines egredi arcanorū: ne adſtans ad parietem indignus aliquisexaudiat. Quoniam uero nomen: ut in Gratylo ait Plato: eſſentiæ ipſius eſt imi-tatio: Eaqꝫ contingit nobis tanqͣ pictoribꝰ aut muſicis cōmixtiōe multiplici atqꝫdiſtinctione uaria quouſqꝫ apprehendimus quod imitari uolumus: ut ſi ſtructu-ram nobilem acri perueſtigatione cupimus introſpicere: Primum quidem eiusſingula reſoluimus: deinde ut prius erat extructa rurſus ædificamus: & deniqcompaginem ipſam mente conſeruamus. Diſtinctio autem ſiue reſolutio eaminū in ſyllabas fit: & ſyllabarū in litteras? & litterarū in ꝓprietates accidētiaqꝫ.Litteris autem rurſum intricatis/ complexio uerbi rem enūciat. Iccirco noſtrimaiores diuino ſtudio & ſuperno lumine freti: huius nominis gratiarū pleniſſi-mam expoſitionem pari modo ſunt adepti & poſterioribus nobis tradere di-gnati: quam Semhāmaphoras appellatis: quo certe ſecretorū fundamento plurimos noui confiſos: ut aggrederent̉ quæ natura ipſa ualuiſſent. Sed ne hocipſo quoqꝫ careatis: complebo paucis. Dominus quatuor litterarum in ſummi-tate innixus eſt ſcalæ ſurgētis a terra & cacumine tangentis cælos: lacob humirecumbit: ſomno quieſces: Angelidei aſcendunt primo: deſcendunt poſteriꝰ.Ipſi lacob affertur promiſſio: euigilat: affirmat dominum eſſe in loco: tremit atqꝫtimet: ſacrificat erecto altari: & uouet uotum. Scalam gradibus compleamus: Etin Cantico filiorū Coræ dicit̉: Scd̓m nomē tuū deus ſic & laus tua. Ergo Schemhāmaphoras erit laus dei: Ergo gradus ſcalæ diuiduntur iuxta laudes eius. Laudes autem hebraicæ uocant̉ Thillim: quo nomine pſalmorum liber inſcribit̉.Erit igitur Semhāmaphoras ex libro pſalmorū diuini nominis reuelata expoſitio. Quilibet autē uerſus unum ſcalæ gradum notat: Eorū quotuſquiſqꝫ tris cō-tinet ſacratos characteres: Ex quibus ſpiritu dei ſuggerente unum conflatur ſi-gnaculum inſigne colēdum & obſeruandū: tribus litteris formatū: cui eſſe per-hibēt incluſum dei angelū ferentē ſecū diuini nomīs maieſtatē. Hi aūt ſūt ange-li. lxxij. aſcendūt & deſcēdūt. In quorū uirtutes auguſtale diuinitatis nomē re-ſoluit̉: & eiſdē angelicis tandem ſyllabis reſtaurat̉. qd̓ reſolutū deſierit eſſenomē: neqꝫ reſtauratū rurſus eſſe cœperit: ſed ſicut ſol multiplicatione radiorū& luminis effuſi. Ait enim cōtemplātiſſimꝰ græcoꝝ philoſophus: qd̓ ſenſibilibꝰeſt ſol: id intelligibilibus eſt deus. Pſalmodia ſeptuagintaduoꝝ uerſuū: hæc eſt:quā latine pronūciabo iuxta eccleſiæ ueſtræ cōſuetudinē: & quælibet ſancta ſi-gnacula digito mōſtrabo: quapropt̓ animū aduertite perꝗͣ diligēter. Vbi ueroquatuor litterarū nomē: id eſt Tetragrāmaton ponit̉: ibi ego more ueterū: ipſiꝰAdonai interpretationē mutuabor.