Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
209r
Einzelbild herunterladen
 

LIBERbitauit adſcribere. Apprehendens nāqꝫ manū iacentis in tumba puellæ: duobꝰuerbis dixit Thabiti: Rumi: quorū primū ad uitā ſpectat: id eſt Reſpice: ſecūdūuero ad ſanitatē recuꝑandā: id eſt Surge. Vbi poſt aliquis nō ſatis diligens trāſ-ſcriptor quod in hiſtoriæ margine cōpererat: oratiōis cōtextui admiſcere auſuseſt: ut nūc pene uniuerſi libri ſic teneāt Thabita Rumi: quod eſt interpretatumPuella tibi dico ſurge. Nec enim credendū eſt ab Euāgeliſta tranſlatū: quod inueritate nō adeſt. Igitur Puella tibi dico: uniuerſum hoc nihil hūc attinet. Et ad-modū demiror quoſdā nō nullius apud uos in omniū ſcientiarū doctrina famæatqꝫ nominis quos & magni eſtimatis: hoc in loco dicentes Thabita nomē eſſeuirginis: quaſi putādus ſit chriſtus ille quem ego ſemꝑ quātumcūqꝫ Iudæus futamē maioris & Apollonio Tyannæo & quibuſqꝫ philoſophis feci: Nunc autēper te doctus etiā excellentiorē angelis: & omnibus dijs: non ſolum hominibusſuperiorē affirmo: & deum eſſe atqꝫ fuiſſe credo. Itaqꝫ quaſi putandus ſit: nomēprius uoluiſſe ſcrutari quo carmen arcanū incantaret: ſicut & de Apollonio con-ſentiūt omnes magici: qui cū ex Tigillini iam uel uerius Neronis manibꝰ euaſiſ-ſet: oblatā in uia puellā inter nuptias ut putabat̉ mortuā/ attigit: & initio nomenuirginis diligēter quæſiuit: Eo accepto: dicitur aliquid occulte pronūciaſſe: quopuella reuixerit. Et Romanis hoc quodam in more obſeruatū erat: quācūqꝫ urbem obſideret ut eius nomen urbis accurate quærerēt. Idqꝫ cognoſcētes: ſolitiſunt quodā carmine omnes illius tutelares deos euocare: tandemqꝫ deuincere.Hoc ipſo factū eſt ut nullus Romanæ urbis propriū nomē auderet prodere: nea ſuis hoſtibus ſimile paterent̉. Vnde cognoſcimus propria rerū nomina nonnihil incantationibꝰ prodeſſe: quod abſit ab eo qui omnē dæmonioꝝ cultū funditus ſuſtulit: ne uel in hoc opere uirginis nomē agnoſcere cuperet: quam antenuſqͣ uidiſſet. Sed Thabiti Rumi: uerba ſunt chriſti: quæ latine interpretantur:Reſpice: Surge. Reſpicę ut uiuentē: Surge ut ſanam te oculis cernāt uniuerſi:quā nō tantū a morte: ſed etiā ab omni ægrotatione: meo iuſſu confiteant̉ eſſeliberatā. Sed fruſtra uobis prædico: quæ ipſi & apud noſtros ſæpe legiſtis inue-ſtigādo ſcripturas: Veluti pſalmo tredecimo: cuius eſt initiū: Vſqꝫ quo domine.In uerſu: Reſpice exaudi me domine deus meus. Et uigeſimoſecūdo qui inci-pit: Deus deus meus. In uerſu: Dinumerabo omnia oſſa mea: ipſi reſpexerūt ui-derunt in me. Et pſalmo trigeſimotertio: Exultate iuſti. Verſu: De cælo reſpexitdn̄s. Et pſalmo ſequēti: In uerſu: Reſpicite ad eū & illuminamini. Vbi tranſlatioueſtra ſic habet: Accedite ad eum & illuminamini. Et in laudationibꝰ quas uosad horā primā quotidie pſallitis: In lr̄a Gimel: Reuela oculos meos & conſyderabo. Vbi uerius poni debet: Reſpiciā mirabilia de lege tua. Eſt enim hoc idemuerbū Abita: de quo nūc diſſerendū nobis fuit: quoniā illud in ſecunda perſonafacit Thabita uel Thabiti: id eſt reſpicias uel reſpice. Nā ut ſolent latini ſæpe fu-turū indicatiui pro imperatiuo uſurpare: ut alternis dicetis amāt alterna came-næ: pro dicite. Ita & apud Hebræos idem in crebro uſu frequētiſſimū inuenit̉:ut hic: reſpicies: pro reſpice. Sed Rumi per ſe imperatiuꝰ eſt: fœminni generis:ut Canticorū ſcd̓o: En dilectus meꝰ loquet̉ mihi: Surge ꝓpera amica mea. Vbiponit̉ Rumi: id eſt ſurge. Talia in multis ſacræ ſcripturæ locis ab indoctioribuscorrupta inuenietis: dū hac ætate plus ſolent theologi Ariſtotelis dialectica ſo-phiſmata: ꝗͣ diuinæ inſpiratiōis & ſanctiſpiritꝰ animaduertere uerba. Vnde ſtu-dio humanæ inuetionis: ipſa cæleſtis traditio negligit̉: & loquacitas hominū extinguit dei ſermonē. Similis enim librariorū error in actibꝰ apoſtolorū deprehēditur: qui apud uos cœpit eſſe cōmunis etiā doctis & quidē doctoribus: in ſuſci-tatione Dorcadis de familia ſanctorū in loppe: quæ eſt toparchia ludææ: ut aitPlinius: proxima Lyddæ. Illic nāqꝫ ipſius mulierculæ nomē non recte ſcribunt: