LIBERdeant artem eſſe certam ad cuius regulam neceſſitate quadam deorum uoluntates uel anguſtijs uerborū uel characterum uinculis aſtringant̉: cum iniuſſi ni-hil agant: & qui iuſſerit nō regi ſed regere conſueuit: quippe ꝗ ſummus eſt: ic-circo figmentis inferioribus nequaꝗͣ ſubiectus. Porro præſtygiorū eſſe doctrinapoteſt: miraculorum uero nulla: niſi feruens cum diuinitate unio: Qua non ipſinos per deum: ſed deus per nos ſuorum amicorū uotis gratificando aliquid ef-ficiat quod cæteri admirent̉. Non igitur impune Moyſes in deſerto Zin & fra-ter eius Germanus populo ſuaſere de petra duriſſima ſe poſſe aquam producere: Neqꝫ id gero autori attribuere: ſed eatenus ſibijpſis præſumpſerunt: quate-nus claritudo nominis ipſorum in plebe creſceret: Nimium quidem ſtulte: utdum cauebant ne propria erga ſubditos minueret̉ grauitas: paterentur quoddei læderetur maie ſtas: Quare ad terram lacte melleqꝫ manantem uetiti ſuntaccedere: ut diſcant iuniores: miraculorū operationem in unum ſummū maxi-mum deum referri debere qui facit mirabilia magna ſolus. Non nobis profectonon nobis: ſed dei nomini danda eſt hæc gloria. Ergo neqꝫ nos Sidonius inquitmiracula facimus: neqꝫ artificiū ullum eſſe poterit quo ea facere diſcamꝰ: Qua-re fruſtra de nomine mirifico dicturum te nobis: uix tandem expectauimꝰ. Fru-ſtra mihi hanc noctem pene inſomnem deduxit ſciendi cupiditas eius rei cuiusut tu prædicas nulla ſit ars: cuius ne ipſi quoqꝫ ſi aliqua eſſet capaces ſimus. Atædepol uel hoc mihi Capnion mirum mirabiliſſimū uidebitur: quod quæ anteatam egregie affirmaſti: nūc neges. Dixiſti ſi recte memini: quod mirabiliū opeꝝipſimet effectores ſimꝰ: Iā aliud narras qd̓ neqꝫ dij neqꝫ noſmetipſi: ſolus autemdeus. Quæ eſt tanta inconſtantia: modo ais: modo negas: quāqͣ contra te rebusmaiorum noſtrorū ætate geſtis ꝗͣ acerrime bellari poſſumus & in pugna uincere. Nam ut poetica mittamꝰ: de muliercula Quæ ſe carminibus promittit ſolue-re mentes Siſtere aquas fluuijs & uertere ſydera retro: Vel inter mille Lucantmagica Quod carmine theſſalidum dura in præcordia fluxit Nō fatis adductꝰamor: Vel de Pirithoo qui primꝰ dicit̉ a cælo lunam detraxiſſe: Vel Homericade Circes omnipotentia: Vel Maronica de Protei uerſutia. Malo hiſtorijs tecūdecertare: quæ quāqͣ ſunt admodum innumerabiles: tamē ut aliquas cōmemo-remus: negare non audes: Tarquynium priſcum pro Actij Nauij auguris ſen-tentia: ut eſt apud Liuium: nouacula cōtem diſſecuiſſe. Pythagoram uno mo-mēto & in Thurijs & in Metapontijs fuiſſe. Apolloniū ē Smirna ſubito in Epheſum uerbo dicto tranſlatum eſſe: qui & Romæ dicit̉ uerbis occulte pronuncia-tis: puellam nuptiarum die moribundam reſuſcitaſſe: cuius ille nobilis ſcriptorteſtis eſt Philoſtratus. Hoc exemplo & ea ſpe de te confiſi ſumus pari doctrinainſtitui: ut omiſſis ſollicitudinibus magorum: obſeruationibus aſtrologoꝝ: per-ſcrutationibus phyſicorum: ſolo poſſemus ore noſtro ſubitas res admirationeac rumore dignas efficere: quæ in nobis ueram eſſe philoſophiam probarent.Nā quid iuuat mirabilia multa quotidie diſcere: nulla unqͣ facere? De nobis opi-nio in plebe eſt magna philoſophiæ ac omnium rerum ſcientiæ. Sic enim illamdeſcribūt: eſſe ſcilicet diuinarū humanarūqꝫ rerum noticiam. Sed oro uos ami-ci optimi: quā præſtabimꝰ ſatiſfactionem populo inſignem atqꝫ illuſtrem ſtudi-orum noſtrorū: dum eiuſcemodi opera deſunt? Parum eſt nos litteras noſſe:quas & quiqꝫ abiectiores didicerūt. Nihil extollit diſertos eſſe: quod natura mu-lierculis cōceſſit. Nihil etiam qd̓ tot & tam perplexas ſcholaſticorū quæſtionesuel intricare uel extricare profitemur: Quapropter nos ipſos potiꝰ ſtultos & in-latios ꝗͣ ſapientes uulgo arbitrant̉: adeo certe ut in uituperium quaſi nomē phi-loſophiæ noſtro æuo deuenerit. Viuere etiam religioſe gentilicia ſacra inuitāt:
Druckschrift
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Entstehung
Seite
204r
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten