Druckschrift 
Capnion, seu De verbo mirifico : Mit Beigabe des Conradus Leontorius
Seite
196v
Einzelbild herunterladen
 

DE VERBO MIRIFICOenim uenia (ut ait Madaurenſis) nouitati uerborū: rerum obſcuritatibus ſerui-enti. Hæc ipſa: cum eadem & una perſiſtere nequeat: nihilominus a tali uirtuteanimi hoſpitio ſuſcipitur: pro modo rectius quo eſt: ꝗͣ quo non eſt: qualis in ueritate res eſt: id eſt mutabilis. Quā quidem mutabilis rei ſuſceptiuā in nobis po-teſtatem: quod æque inter nos poſthac conſtare debet: opinabilem rationemuoco. Vnde id progredit̉: qd̓ tu Sidoni: rerum naturaliū & ſenſibiliū ſcientiameſſe contendis. Et ego tibi aſſentior: quæ certe ut cognita mutant. ita & ſcientiamutabitur. Nihil autem refert: hoc te ſcientiā nominare: an opinionem: quoniāde negocio manifeſtū eſt. Vultis uno uerbo dicam: Omniū reꝝ ſub cæli domi-cilio cōmorantium: non eſt humanitus quā uere ſcientiam uocamus: ſed opi-nio potius: Qd̓ ſi quādo de his ſcientiam obtineri audiamus: ſemper tamen uo-cabulum ipſum: opinionem deſignat. Alteram autem ſubſtantiarū naturā aſſe-uerant incorruptam: immutabiſem: conſtantem: eādemqꝫ ac ſemper eſſe: quænon tantū penetrabili cogitatione percipitur: uerū etiam mentis acie uidetur:qualia ſunt quæ nos uocamus diuina. Nam præcedentia plurimi appellant dæ-monica: Vnde & plæriqꝫ Platōnem diuinū: Ariſtotelē uero dæmonicū cogno-minarūt: propter utriuſqꝫ in talibus ſcribendi eminentiam. De his itaqꝫ quoniāſupercæleſtia ſūt: nec ulli uſꝗͣ ſenſui obula: Quis optimi uiri (Vos enim appelloSidoni & Baruchia) quis inquā mortalium: præterꝗͣ diuinitus/ ac nulla humanauirtute: quātulamcunqꝫ tandem cognitionem obtinere queat? Nemo Herclenemo. Ergo ueritas inferiorum/ rationis: Superiorū/ mentis: obiectum eſt & pa-bulum & eſca/ & uoluptas ſumma: quodlibet pro modo captūqꝫ ſuo. Nulla ta-men in orbiſterrarum ampliſſimo ſpacio: niſi reuelatione diuina de ſubſtantijsconſtans: tota & irrefragabilis habetur ſcientia: quatenus ab Ariſtotele definita eſt: quoniā diuina non tangunt̉: mundana quolibet momento ſenſum effu-giunt. Hinc enim deeſt cauſarum ſufficiens noticia: inde permarientiæ conſtantia: & quod maxime obeſt nobis fragilis induſtria: ſera prudentia: citata mors:quo fit ut quam nos ſæpe putamus ſapiētiam: ſcientiam ue eſſe: is error ſit: ſiuecæleſtium fulciatur aſpectu: ſeu naturaliū cauſarum ac materiam ſecum trahentium: eminenti ſuſpitione nitatur. Quod Chaldæis philoſophis: Eſaias ille nobi-liſſimus uates: ad urbem Babylonem ſcribens improperat: Sapientia tua & ſci-entia tua: eaipſa decepit te. Saluent te aſtrologi cælorum (qd̓ fortaſſe meliustranſferimus ꝗͣ aruſpices cæli. Nam hobre ſunt aſtrologi: qui contemplant̉ inſtellis: & ſupputant mēſes) a quibus ueniant tibi quæcunqꝫ futura ſint: Defeci-ſti in multitudine cōſiſiorū tuorū: Vnuſquiſqꝫ in uia ſua errauerūt. Vtroſqꝫ igit̉complexus eſt: & qui rimantur inferiorū cauſas: & qui cæleſtes influxus curāt:alter errat ſuꝑputando: alter conſilia colligendo: uterqꝫ ignorans adæquatamoperationū uirtutem: omniūqꝫ circūſtantiarum conditionem. Quare ſiue ſapi-mus ſempiterna unde ſapientiæ nomen eſt: ſiue ſcimus ꝑpetua quibus fæx ma-teriæ modica extat: ſeu cognoſcimus momentanea/ fluxa & caduca: quæ tem-pori cæloqꝫ ſubiacent: ſemper illis recta fides ſuperior eſt: per quam intellectusagens poſitus in culmine ac faſtigio humani animi: purus/ lucidus/ perſpicuus/radiantes in mentibus diuinis atqꝫ ſupercæleſtibus: & refulgentes omniū rerūtam mortaliū ꝗͣ immortaliū ſtatus: tanqͣ in quodam æternitatis ſpeculo intuet̉:quæ omni rationis ordinatiōe: diſcurſu: indagine: opinione: ſcientia. Item omnideniqꝫ intellectu poteſfatiuo agenti: ſpeculatiuo adepto: quātum illeipſe ſe in-feriora uiſitat: longe quidem eſt certior: & tam ad contemplandū qͣ ad agendūefficacior. Nam ſi liceat inferiora conferre ſuperioribꝰ: Sicut anima ẜm ſenſumfit aliquid idem actu cum ſenſibilibus: & ẜm intellectum cum intelligibilibus:ita quoqꝫ & amplius: per fidem fit mens noſtra cum ſupernis intelligentijs actu