Druckschrift 
Supplementum chronicarum
Seite
98r
Einzelbild herunterladen
 

.XII. LiberOtho herei ſue laboranti opem ſtatim allaturum. Is itaqꝫ cum eiuſdem regni gubernaculaſuſcepiſſet: multaqꝫ preclara facinora contra Saladinum Soldanum geſſiſſet: paulopoſt e vita migrauit. vno tantum ſuperſtite filio Balduino relicto.Balduinus autem hic puerulus (eius genitore Gulielmo defuncto) auo ſuo Balduino remanſit. Cui Auus regni dyadema impoſuit. Ac ſic primus omniumex genere Montiſferrati coronam geſſit. Uerum Balduinus hic (Balduinoeius Auo defuncto) non diu ſuperuixit. Octauo enim menſe poſt auum adhucpuer obijt.Raynerius vero Gulielmi predicti frater Curamariani Emanuelis Conſtan-tinopolitani Imperatoris filiam duxit vxorem. Et Theſſalie regnum dotis nomine accepit. Hic ſuperſtite adhuc puero Balduino patris loco regni hieroſolymitani ſuſcepit gubernacula (Bonifacio tertio eorum fratre Montiſfreratirelicto Darchione) maxima claſſe Hieroſolymā petens: vt Balduino eiusex fratre nepoti contra Soldanum opem ferret ipſum Balduinum puerū mortuum: Sibyllam ipſius pueri matrem Guidoni de Luſignano nuptam inue-nit. Sed ipſo Bonifacio manus cum Soldano conſerente capitur. cum Guidone in Damaſcum perducitur.Conradus autem Gulielmus fratres Bonifacio ipſi filij fuerunt. Quorum pri-mus Conradus magna comparata claſſe qua patrem captiuum redimeret: ventorum vi Conſtantinopolim applicuit. Cunqꝫ Grecorum imperatorem obſeſſumcerneret: eum obſidione liberauit. in priſtinum ſtatum reſtituit: omnibus itacompoſitis Hieroſolymam venimus. Omnia a Soldano erepta preter Soramvrbem inuenit: quam etiam terra: mariqꝫ oppugnabat. Sed Conradus accin-ctus fortitudine omnem Soldani deleuit exercitum. Quo pacto etiam Bo-nifaciuꝫ genitorem: ac Guidonem captiuos redemit. Quibus ex geſtis maximuꝫreportauit triumphum. Hic propterea Conradus Heliſabeth Sibylle regineſororem accepit vxorem: ex qua vuam duntaxat ſuſcepit filiam. Et tandem poſtinenarrabiles victorias ibidem partas vita functus eſt.Bonifacium igitur genitorem copiarum belli ducem in demortui filij locum ſtatim ſibi delegerunt. Qui cum ad loca ſancta tranſfretaret: cum Conſtantino.politano Imperatore: quem iam obſidione liberauerat: bellum geſſit. Quoſuperato: Theſſalie regnum adeptus eſt: vbi poſtea rex conſtitutus Marga-ritam Ungarie regis filiam poſt primam accepit vxorem.Guliemus vero Conradi frater: Bonifacij natu ſecundus: Bonifacium genuit. Eui Bonifacio conſtantia Amedei Sabandienſis Comitis filia vxor fuit. Ex qua vnus tantum genitus fuit filius: patris nomine nuncupatus. Uir ſane prudens: in re militari peritiſſimus: qui ſua virtute Uercellas Eporo-diam. ac nonnulla opida ſuo adiecit imperio. Et ipſe Beatrici HiſpaniarumRegis filie matrimonio iunctus eſt. Ex qua Ioannem vnicum filium: ac tresgenuit filias. Quarum prima Andronico Conſtantinopolitano Imperatori.Secunda Alphonſo Regis Caſtelle filio. Tertia domino Urſo de UrſinisNomano patricio tradita eſt. Ioannes vero earum frater Margaritam Sa-baudienſem duxit vxorem. Ex quibus nulli relicti ſunt liberi. Unde factumeſt ibi Alaranij primi Marchionis genus per lineam maſculinam deſcendensdefecerit.

AnnoChriſti Oūdi