Anno.VIII. Chriſti MūdiLiber.Traianus⁊ per omnia ſe equalem exhibuit. Quinīmo etiam amicos ſalutationis gratia(Eutropio referete) perſepe viſitauit/ ⁊ neminem vnꝙͣ leſit. Ubiqꝫ terrarū hiciuſtiſſimus princeps ita ſe omnibus equalem preſtitit vt vſqꝫ ad Iuſtiniani te-pora in creatione principum ſemper ſit acclamatū. Felicior ſit Auguſto ⁊ Traiano melior. Honores enim imꝑij: diuitias: facultates ⁊ premia benemerenti-bus preceteris eque diſtribuit. Cuius tale perſepe erat dictum. Talem priuatꝭimperatorem eſſe oportere: quales ſibi priuatos optat habere. Immunitatesvrbibus inopia laborantibus vltro offerebat. Portum Anconitanum (nūc mi-ruꝫ in modum auctuꝫ extruxit). Nihil vnꝙͣ in vita egit: nihil cogitauit qd̓ nonad communem vtilitatem pertineret. Uixit annis ſexaginta tribus: ⁊ decem ⁊octo imperauit. Cuius probitatis morumqꝫ: ⁊ ſi perierint ſcripta in hiſtoriamdigeſta non tamen oblitterata eſt adeo memoria quin multa ⁊ hic ⁊ alibi a no-bis aliqua ſint celebrata. Igitur cum ſumma belli domiqꝫ gloria floreret: Euſe-bio teſtante apud Seleuciam Iſaurie ciuitatem pro fluuio ventris extinctus e.Cuius oſſa Romam poſtmodum delata ibidem in foro in vrna aurea quā ipſeſtruxerat ſub colūna Cloclide que adhuc extat centum ⁊ quadraginta pedumaltitudine ſepulta ſunt. Statimqꝫ in deos ex ſenatus ſententia relatus ē.Papa. 69Uariſtus natione Grecus: patre iudeo nomine Iuda ex ciuitate Be-thleem natus ſedit annis nouem: menſibus decem: ⁊ diebus duobus.vir ſane iuſtus: integerqꝫ. Qui vt Gratianus in canone tradit: titulosin vrbe roma primus preſbyteris diuiſit: ⁊ ſeptem diaconos in ordinem redegitqui epiſcopum predicantem cuſtodirent propter ſtilum veritatis qui poſſit ſibiimponi: vt habetur. ꝯꝫ diſtin. cap. Diaconi. Idem iudicibus mandauit: ne om-nino ſententias proferrent precipites: ſecunda queſtione prima: capitulo Deusomnipotens. Item conſtituit ne plebis in epiſcopum accuſatio reciperetur: ſe-cunda q. ſeptima. capi. Non eſt a plebe. Uetuit item fidelium matrimonia clandeſtina fieri ſed publice: ordinauitqꝫ vt ſponſus ⁊ ſpōſa a ſacerdotibus ſemperbenedicerentur: tertia queſtione quinta. cap. Aliter non fit. Hoc quoqꝫ eius de-cretum fuit ne quis ante certam probationeꝫ iudicetur: aut condemnetur. Hicter ordinationes in menſe decembrio celebrans ſex preſbyteros: duos diaconoſ⁊ epiſcopos per diuerſa loca numero quinqꝫ ordinauit. Tandemqꝫ ſeptimo kalendas Nouembris martyrio coronat̉. Quo die eius memoria ab eccleſia celebratur. Et vacauit ſedes poſt eius obitum dies. xix.oannem apoſtolum ⁊ Euangeliſtam Iacobi maioris fratreꝫ Iebedeiqꝫ filiumſanctiſſimum virū ad hec vſqꝫ tempora perueniſſe ⁊ ſecundo huius pontificisanno obijſſe conſtat. Qui omnium nouiſſimus euangelium ſcripſit ⁊ ea que aMatheo: Marco ⁊ Luca conſcripta fuerant confirmauit Quod eam ob cau-ſam ſcripſiſſe ferunt/ vt Ebionitarum dogma conſurgens infringeret qui aſſerebant chriſtum ante Mariam non fuiſſe. Unde ⁊ eius diuinam naturam ex-plicare conatus eſt dicēs. In principio erat verbum ⁊ verbum erat apud deū ⁊deus erat verbum. Hoc erat in principio apud deum. Scripſit ⁊ tres epiſtolascanonicas in quibus ⁊ rationem verbi: vt deus ſit charitas manifeſtatꝭ ⁊ ſuſu-rōnes nec deū ſcire ne pios fieri poſſe declarat. Deinde propter ipſum verbumdei ⁊ teſtimonium ieſu chriſti in pathmon inſulam relegatus illic ab eodē A-pocalypſim oſtenſam deſcripſit: que (vt Hieronymus ſcribit) tot habet ſacra-menta quot verba: ⁊ in ſingulis eius verbis multiplices dicit latere ſententiasTandem ab exilio in Epheſum reuocatus: cū ⁊ exemplo: conſilio ⁊ ſcriptis omnes Aſie eccleſias pluribus annis ſuſtentaſſet ſexageſimooctauo poſt paſſio-nem domini anno: etatis vero ſue nonageſimonono ibidē quieuit ī domino: eoqꝫ loci ſepelitur: ſuaqꝫ dormitione etiam vrbem honorauit: vbi antrum eius adhūc oſtenditur.¶ Tertia in chriſtianos perſecutio.Traianus autem licet ſingularis iuſtitie ⁊ humanitatis princeps haberetur: de-cimo tamen imperij ſui anno quorundam malignorum delatione prouocatus
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten