Druckschrift 
Supplementum chronicarum
Seite
86v
Einzelbild herunterladen
 

Anno.VI.An chr̄i ad. Pūdi LiberRauēnam vrbem plane vetuſtiſſimam Hoſtrogothorum regum quondam regiam. Exarchorum Romanorum ſedem: nūc autem ſenatui veneto ſubditaꝫ tempori-bus Noe poſt linguaꝝ ꝯfuſionem: alij autem poſt Troie euerſionem ī littore ma-ris adriatici: a quibuſdam eo ratibus veniētibus fundatā nōnulli affirmāt. Stra-bo tamē liº. a Theſalis ꝯditam cōmemorat. Qui cum Tuſcoꝝ iniurias ferre ne-quirent: vmbros quoſdam ſecum aſſumpſerūt: vmbrorumqꝫ Colonia habita fuit.Hactenus enim inter paludes fuerat: tota ligneis compacta edificijs aquis diffuſa: pontibuſqꝫ ac lembis (vt nūc venecie) peragrata: veruꝫ ſuperueniētibus Romanis Octauianus Auguſtus: vt Liuius tradit illam muris nūc extātibus cinxit. in-deqꝫ Ualentinianus cuꝫ triginta annis quibus imperauerat in ea plurimum egiſ-ſet eius menia ampliauit: eius ep̄o duodecim ciuitatū ſubiecit epiſcopos: vꝫ: Arimini: Ceſene: Forliuiſ: Foripompiliſ: Fauentie: Fori Cornelij: que Imola dicit̉Brincij: Bononie: Mutine: Regij: Parme: Placētie: que ciuitates ſub exarchatu poſtea fuere: eius ep̄m Ioāne tūc appellatū pallio ex candida lana vti voluit:quo tunc ſolus vtebatur imperator: vnde poſtea cum Romanis pontificibus Ra-uenates ꝯtendere preſumpſerunt. Poſtea Alaricus Hoſtrogothoꝝ rex: reliquieius ſucceſſores ēt menibus alijſqꝫ edificijs ſuperbiſſimis celeberrimam reddide-runt. Theodoricus vero illam octo triginta ānis incoluit. In qua ſuperbas edes Baſilicas extruxit. Indeqꝫ per multas manus acta calamitatibus direptioni-bus caruit. In ea quandoqꝫ pollentanoꝝ clariſſima familia prefuit: que poſtvarios caſus: ipſa a Uenetis extincta ē. Dudum in hac celeberrima vrbe viriclariſſimi tum ſanctitate: tum ſcientia claruere multi: E quibus fuere Apollinariseiuſdem primus epiſcopus. Uitalis vir ſanctiſſimꝰ: Geruaſius Prothaſiuſqꝫ ip̄ius Uitalis filij: alij multi omnes martyrio coronati. Hinc etiā Ioannes huiusnominis decimuſſeptimus Ro. pontifex fuit. Sed Petrus cognomento Raue-nas Fori Corneliſ epiſcopꝰ qui multas ſcripturas eloquentiſſime dilucidauit: acCaſſiodorus ſenator Romanus: qui celebres epiſtolas librum de anima cōſcri-pſit. Fuere nouiſſimis temporibus clariſſimi Rauenates Gulielmus phyſicuſIoannes grāmaticus rhetorqꝫ doctiſſimus: qui vna cum Gaſparino Bergomatenr̄o primum eloquētie ſtudia in italia illuſtrauit.Imola enim Nomandiole prouincie ciuitas a priſcis Foruꝫ Cornelij appellata: eo Emilie regionis olim initium eſſet poſt Troiane vrbis excidium (licet īcerto auctore) initium ſumpſit: quam ciuitatem Narſes eunuchus circa ānuꝫ domini. 550.deſtruxit: ſed breui poſt a Cliphi ſecundo longobardorum rege: ſub nono hoc no-mine Imole (vt Rauenatibus opponeretur) edificata fuit: Deinde iterato deſtructa fuit. In ea Martialis cocus poeta habitaſſe dicitur: ſicut ipſemet his verſibuſinnuit dicens.Si quibus in terris qua ſimus in vrbe rogabit:Cornelij referas: me licet eſſe foro.Hanc autem cum diu Manfredorum clariſſima regalis familia ſub titulo vica-riatus poſſediſſet. Deniqꝫ noſtris temporibus anno ſalutis noſtre. 1473. in mani-bus Hieronymi Riariſ Sauonenſis annuente Sixto quarto pontifice maximodeuenit. Thadeus enim Manfredus Guidacius eius filius inter ſeſe diſſiden-tes cum illaꝫ diu obtinuiſſent ab Galeacio Mediolanenſium duce (vt ita dixeriꝫ)pulſi ſunt. Et cum eidem Thadeo caſtrum nouum in Alexandrino agro tradidiſ-ſet vrbis dominium ſuſcipiens eam Hieronymo ipſi genero ſuo. ſuſceptis tamenprius quadraginta milibus aureis tranſtulit. Cuius dominio potitus: eam quaſiliberam reddidit menibus alijs innumerabilibus edificijs clariſſimis celeberri-mam fecit. Habuit hec ciuitas Beneuentanum grāmaticum ludorum magiſtruꝫclariſſimum: qui multas nouiſſet hiſtorias aliqua memoratu digna ſcripſiti EIoānem Imolenſem virum pontificiſ ciuilis iurium peritiſſimū: de quibus lociſſuis infra dicemus.