Prima editio in predicamenta
cia quoqꝫ ⁊ iniuſtitia in anima eſt. Omnis autem anima que iuſtitiā iniuſtitiamqꝫ ſuſcipit: rationalis eſt.ideſt hominis: ſed omnes homines idem ſunt ſecunaum ſpeciem. Omnes igitur anime eedem ſecunduꝫſpeciem ſunt. iuſtitia ergo ⁊ iniuſtitia circa eaſdemrea ſecūduꝫ ſpeciem reperiuntur. Quocirca recte iāconcluſum eſt omnia contraria circa eaſdem res velſecundum genus vel ſecundum ſpeciem inueniri.Neceſſarium eſt autem omnia contraria vel ineodem genere eſſe: vel in contrariis generibus eē:vel ipſa genera eſſe: album enim ⁊ nigrum in eodēgenere ſunt. color enim genus eorum eſt. iuſtitiaxero ⁊ iniuſtitia in contrariis generibus. huius enīrirtus. huius autem nequitia genus eſt. bonumvero ⁊ malum non ſunt in genere. ſed ipſa ſunt genera aliquorum exiſtentia.Conſtrat id quod reliquum eſt. id eſt vbi poſſunt ſēper contraria veſtigari. omnia enim que ſunt cōtraria: aut ſub eodem genere ſunt: aut ſub contrariis generibus: aut ipſa ſunt genera. Sub eodē genere ſuntcontraria: vt album ⁊ nigrum ſub vno ſunt genere:ideſt colore. color enim albedinis ⁊ nigredinis eſt genus. Hec igitur ſub vno ſunt genere. Alia vero contraria in contrariis generibus inueniuntur: vt iuſtitia ⁊ iniuſtitia. Iuſtitie enim genus eſt bonum. iniuſtitie vero malum: malum vero bono contrarium eſtiuſtitia ergo ⁊ iniuſtitia ſub contrariis generibus ſūtRurſus alia ipſa ſunt genera: vt bonum ⁊ malum:vtraqꝫ ſunt genera ſub ſe malorum bonorumqꝫ poſttorum. ⁊ non hoc nunc dicitur: quod bonitas ⁊ malitia nulli alij generi ſubduntur. ponuntur enim ſubqualitate Sed particularium bonorum ⁊ malorumnon eſſe alia genera: niſi ipſum bonum ⁊ malum generaliter. Recte igitur bonum ⁊ malum alioruꝫ particularium bonorum malorūqꝫ genera ſunt numerata. Quare rectiſſime dictum eſt: omnia cōtraria autſub eodem eſſe genere: vt album ⁊ nigrum ſub colore: aut in contrariis generibus: vt iuſtitia atqꝫ iniuſtitia ſub bono ⁊ malo. aut ipſa eſſe genera: vt eſt ipſum bonum ⁊ malum: que genera iuſtitie atqꝫ iniuſtitie numerata ſūt.Rius autem alterum altero dicitur quadrupliciter. primo quidem ⁊ maximeUl proprie ſecundum tempus ſecundumA quod ſcilicet antiquius alterum altero ⁊ſenius dicitur. in eo enim quod tempus ampliuseſt. ⁊ antiquius ⁊ ſenius dicitur.¶ Poſtqͣꝫ de oppoſitis diſputationem quantum ad p̄ſens tempus attinebat explicauit: nunc que priora dici poſſint que poſteriora diſſerit. Et ait: primo quideꝫ⁊ proprie ⁊ quod in vſu eſt prius dicimꝰ. hoc eſt: quādo aliquam rem alia res tempore precedit: ⁊ ſuperatet dum proprie loquimur ſecundum temporis preceſſionem: aliud antiquius dicimus aliud ſenius. Antiquius quidem in his que inanimata ſunt: vt porphyrio placet. ſenius vero in his quę anima non carent:vt ſi quis dicat antiquius fuiſſe bellum thebanorumatqꝫ grecorum troie excidio: iccirco ꝙ tempore precedat. filii namqꝫ ducuꝫ qui thebano periere prelio: trole preliis interfuerunt. vt diomedes tydei filius: ⁊ ſtenelius filius capanei: Atqꝫ hoc quidem ita: quoniameſt ⁊ in rebus inanimatis. Antiquius dicitur: vt cumdicimus antiquiorem eſſe dominationem regum in
ciuitate romana qͣꝫ conſulum magiſtratum. In rebus v̓o animatis: ſenius vocamus. Seniorem namqꝫdicimus pythagoram ſocrate ſocratem ariſtotele: iccirco quod ſe temporibus antecedant. Ergo prius alterum altero dicitur proprie ſecundum tempus. prioris autem quattuor fuere diſtantie. vt ipſe Ariſtoteles dicit: cum ait. Prius alterum altero dicitur quadrupliciter. Eaſqꝫ ſingillatim breuiter enumerat: adquas ipſe addidit: quintam que priſcis philoſophiseſſet incognita. Et quoniaꝫ de primo prioris modo dictum eſt: de ſecundo dicamus.¶ Secundo autem quod non conuertitur ſecundum ſubſiſtendi conſequentiam. vt vnum duobꝰprius eſt. duobus eniꝫ exiſtentibus mox cōſequēſeſt vnum eſſe. vno exiſtente non eſt neceſſariumduo eſſe. Iccirco non cōuertitur ab vno conſequētia ut ſit reliquum. prius autem videtur illud eſſea quo non conuertitur in eo qd̓ eſt eſſe conſequētia¶ Secunda inquit ſignificatio prioris eſt: que non tempore intelligitur: ſed natura. ⁊ hoc ait a quo non conuertitur ſubſiſtendi conſequentia. Nam ſi due res itaſint oppoſite: vt ſi vna ſit neceſſe ſit eſſe aliā: ⁊ ſi aliaſit non neceſſe eſſe aliam: illa prior eſt qua poſita vtſit: non eſt aliam neceſſe eſſe: ⁊ hoc quidem vniuerſaliter dictum eſt. Planius vero his fiet exemplis. Binarius enim numerus ⁊ vnitas eam retinet naturāvt ſi quis duo eſſe proponat: vnuꝫ quoqꝫ eſſe mōſtrauerit. vnum enim in ipſis duobuſ concluditur. nec preter duas vnitates poterit eſſe binarius. Quocirca ſiquis binarium numerum eſſe poſuerit. vnum quoqꝫeſſe conſequitur: iccirco quod binariꝰ vt ſit: indigetvnitate. At vero ſi quis ponat eſſe vnitatem: nonduꝫneceſſe eſt eſſe binarium. Ergo ab vnitate ſubſiſtendi conſequentia non conuertitur. Poſita enim vnitate neceſſe non fuit binarii numeri ſubſequi quantitatem: iccirco quod binario non indiget vnitas: ſicutindigens erat vnitate binarius. Quare prior eſt vnitas binario. quod ſi ita eſt: ⁊ quicquid ita fuerit vt abeo ſubſiſtendi conſequentia non conuertatur. Priusariſtotele auctore probabitur: vt in eo quod eſt homo ⁊ animal. Cum dico hominem mox dixi animalcum animal dixero. nihil adhuc de homine dictumeſt. Omnis enim homo animal eſt. non omne animal homo.¶ Tertio vero ſecundum ordinem quendam priꝰdicitur. quemadmodum ⁊ in diſciplinis ⁊ in orationibus. nam ⁊ in demonſtratiuis diſciplinis eſtprius ⁊ poſterius per ordinem. elementa enim ingeometria priora ſunt his que deſcribuntur perordinem. Principia enim priora ſunt theorematibus ordine. Et in grammatica elementa prioraſunt ſyllabis. ⁊ in orationibus ſimiliter proemiuꝫprius eſt narratione per ordinem.¶ Ponit tertiam prioris ſignificationem: vt in geometria: priora ſunt inquit elementa deſcriptionibusElementa vero ait quos terminos appellamus. ideſtvbi quid punctum ſit: quid linea: quid figura predicentur. His enim cognitis ⁊ fideliter animo apprehenſis: poſtea omnes geometrie diſcriptiones fiunt:que problemata ⁊ theoremata nuncupantur. Ergoquoniaꝫ prius diſcuntur elementa. poſt ad deſcriptiones eſt tranſitus priora ſunt elementa. deſcriptionibꝰ