Secunda editio In porphi.
ferentijs que ſunt dicte verumētiam in ceteris conſiderari oportet: ſi proprie normam diſcretionis querimus cognoſcere.Eneris autem ⁊ proprii communequideꝫ eſt ſequi ſpecies. namqꝫ ſi homo eſt. animal eſt. ⁊ ſi homo eſt riſibile eſt. ⁊ equaliter dicitur predicari genus de ſpeciebus ⁊ propriuꝫ de¶℟his que participant illo indiuiduis.equaliter enim ⁊ homo ⁊ bos animal eſt. ⁊ cicero. ⁊cato ſunt riſibiles. commū autem eſt his vniuocepredicari genus de propriis ſpeciebus ⁊ propriuꝫde his quorum eſt proprium.¶ Tria interim generis ac proprij dicit eſſe communia: quorum primum illud eſt: quoniam ita genus ſequitur ſpecies vt proprium: poſita eniꝫ ſpecie neceſſeeſt intelligamus ⁊ proprium. neutrum enim ſpeciesproprias derelinquit: nā ſi homo eſt animal eſt: ſi homo eſt: riſibile eſt. ita quemadmodum genus: ſic proprium ab ea ſpecie cuius eſt proprium non recedit. illud quoqꝫ quod equalis eſt generis participatio ſicutetiam proprij. Omne enim genus equaliter a ſuis ſpeciebus participatur: proprium vero indiuiduis omnibus equaliter adhereſcit. Manifeſtum eſt autemparticipatione eſſe generi equale proprium. neqꝫ eniꝫplus homo animal eſt qͣꝫ equus atqꝫ bos: ſed in eo ꝙſunt animalia: equaliter animalis ideſt generis vocabulum trahunt. Cato etiam ⁊ Cicero equaliter riſibiles ſunt: etiam ſi equaliter non rideant: in eo enim ꝙapti ad ridendum ſunt dici riſibiles poſſunt: non ꝙ iārideant. Equaliter ergo ea que ſub genere ſunt: ſuſcipiunt genera: ſicut ea que ſub proprijs: propria. Tertium illud ꝙ ſicut genus de proprijs ſpeciebus vniuoce predicatur: ita etiam proprium de ſua ſpecie vniuoce dicitur. Genus enim quoniam ſubſtantiam ſpeciei continet: non modo eius nomen de ſpecie: verumetiam diffinitio predicatur. Proprium vero ſpeciemnon relinquit: quam ſemper ſequitur: nec in aliaꝫ ſpeciem tranſgreditur nec infra ſubſiſtit. Diffinitionemquoqꝫ propria ſpēbus tradūt: cuius enī nomē vni tm̄conuenit ſpeciei cui coequatur: dubitari non poteſt:quin eius quoqꝫ diffinitio ſpeciei conueniat. Quo fitvt ſicut genus de ſpeciebus: ita proprium de ſua ſpecie vniuoce predicetur.Differunt autem genus ⁊ proprium. quoniamgenus prius eſt. poſterius vero proprium oportetenim eſſe prius animal. de hinc diuidi differentiis⁊ propriis. ⁊ genus quidem de pluribus ſpeciebꝰpredicatur quarum eſt genus. proprium vero devna ſola ſpecie cuius eſt proprium ⁊ proprium quidem conuerſim de eo cuius eſt proprium predicatur. genus vero de nullo conuerſiꝫ predicatur. nānec ſi animal eſt homo eſt. nec ſi animal eſt. riſibileeſt. ſi vero riſibile eſt homo eſt. ⁊ econuerſo. Amplius omni ſpeciei ineſt proprium cuius ē propriū⁊ ſoli ⁊ ſemper. genus vero omni quidem ſpeciei īeſt cuius fuerit genus. ⁊ ſemper non autem ſoli.Amplius autem ſpecies quidem interempte nonſimul interimunt genera quorum ſunt ſpecies ꝓpria vero interempta interimunt ea quorum ſunt
ꝓpria. ⁊ his interēptis ipſa ſimul īterimūtur.¶ Rurſus tale proprium ſumit: ꝙ ad alterius nūcupationem proprium nuncupetur. dicit enim propriumeſſe generis prius eſſe qͣꝫ propria. Oportet enim priꝰeſſe genus: qd̓ veluti materia differentijs ſupponatur: venientibuſqꝫ differentijs fieri ſpeciem cum quibus propria naſcuntur. Si igitur prius eſt genus qͣꝫdifferentie: prius etiam differentie qͣꝫ ſpecies: ⁊ ſpeciebus propria coequantur non eſt dubium quin propria generibus poſteriora ſint: ac per hoc quod dictūeſt proprium eſſe generis prius eſſe qͣꝫ propria. Commune eſt generi cum differentijs. Differentie enimſpecies conformantes priores conſiderantur eſſe qͣꝫpropria. Si quidem ſpeciebus ipſis priores ſunt: quaſpropria ratione determinant: ſed vt dictum eſt hoc ꝓprium ad diſferentiam proprij intelligendum eſt: nonquale ſuperius proprium per ſe conſtitutum eſt. Rurſus differt genus a proprio ꝙ genus quidem de pluribus predicatur ſpeciebus: proprium vero minime. nāneqꝫ genus eſt niſi plures ex ſe ſpecies proferat: necproprium ſi alteri cuilibet ſpeciei poſſit eſſe commune. Fit igitur vt genus quidem plurimas ſpecies ſubſe habeat: vt animal hominem atqꝫ equum: propriūvero vnam tm̄ ſicut: riſibile homineꝫ. Quo ſit vt illaquoqꝫ proprietas ex differentia naſcatur: genus eniꝫpredicatur quidem de ſpeciebus: ipſum vero in nullapredicatione ſupponitur. Proprium vero ⁊ ſpeciesalterna predicatione mutantur. Fit enim predicatioaut a minoribus ad maiora: aut ab equalibus ad eqͣlia. Genus igitur quod maius eſt de ſpeciebus predcatur omnibus: ſpecies quoniam minores ſunt: de generibus non dicuntur. vt animal de homine dicitur:homo vero de animali nullo modo predicatur. At voro proprium quoniam ſpeciei equale eſt: eque predicatur. Atqꝫ preponitur: vt riſibile de homine dicitur.omnis enim homo riſibilis eſt: eodemqꝫ modo conuertitur. omne enim riſibile homo eſt. Differt etiamproprium a genere: ꝙ proprium vni ſpeciei ⁊ omni ⁊ſemper adeſt. Genus vero ex his quidem duo retinet: in vno vero ſemper diuerſum eſt. nam ſpeciebusſuis ⁊ ſemper adeſt ⁊ omnibus non vero ſolis. hocenim erat tm̄ proprijs eſſe: ꝙ ſingulas tm̄ ſpeciescontinent. hoc enim generibus ꝙ plures. igitur propria quidem ſingulas optinent ſpecies: genera veronon ſingulas: adeſt igitur proprium vni ſoli ⁊ ſpeciet⁊ ſemper ⁊ omni. Genus vero ⁊ omni quidem ⁊ ſemper ⁊ non ſoli: vt riſibile homini ſoli: animal vero eidem homini: ſed non ſoli. Preeſt enim cunctis que inrationabilia nuncupamus: preterea ſi auferamus genus: ſpecies interimuntur. nam ſi non ſit animal: nonerit homo. ſi auferamus ſpecies: non interimitur genus. nam ſi non ſit homo: animal non peribit. Species vero ⁊ propria quoniam ſunt equalia: alterna ſevice conſumunt. nam ſi non ſit riſibile homo non eritſi homo non ſit: riſibile non manebit. Conſumunt igitur genera ſub ſe poſitas ſpecies: non vero ab his inuicem conſumuntur. Species vero ⁊ proprium inuicem perimuntur ⁊ perimunt.Eneri vero ⁊ accidenti commune eſt depluribusˢ quemadmodum dictum eſt.predicari ſiue ſeparabilium ſit accidensſiue inſeparabilium. etenim moueri depluribus. ⁊ nigrum de coruis. ⁊ de oībus ethiopibus