et fauum mellis. Sed non inuenitur ꝙ poſteabiberit. Sed nunquid vinum quod in die paraſceues cum dominico corpore ſeruato ſumiturin altari conſecratur. et ſanguis criſti efficiturper immiſſionem ipſius corporis in caliceꝫ. et ꝑeius tactum. Super hoc dicunt quidam ꝙ perdominicam oracionem que tunc dicitur fit conſecracio. ſiue commutacio vini in ſanguinem. Nāgreg̓. aſſignans cauſam quare dominica oracioin die illa a ſacerdote dicatur. dicit ꝙ in primitiua eccleſia apoſtoli ſola dominica oraciōe vtēbantur in conſecracione. Nos tamen hoc nō dicimus. quia ſi hoc iam eſſet. non eſſet neceſſe corpus domini ad diem illam ſeruari. Preterea exhis que in canone dominicam oracionem precedunt ſatis patet ꝙ ad prolacionem ipſius oracionis tranſubſtanciacio nō fit et nullo tempore miſſa fuit celebrata ſine verbis illis. hoc eſtcorpus meum ⁊cͣ. que ſola in principio naſcentis eccleſie proferebantur ad ꝯficiēduꝫ ab apoſtolis qui poſtmodum dominicam oracioneꝫ ſuperaddiderunt prout dictum eſt in ꝓhemio huius partis. Dicimꝰ ergo illud ex hoc nō ꝯſecrari ſed ſanctificari. differt autem inter hec. Namꝯſecrare eſt ꝯſecracione tranſubſtanciare. Sāctificare eſt ex contactu ſeu admixtione ſacre reireuerendum et ſanctum effici vt patet in aquabenedicta cui alia ad miſceretur. Item ſanctificatum dicitur quod a tactu rei ſanctificate efficitur magis reuerendum. Si enim diceretur ꝙſolo contactu vinū et aqua cōſecrarentur magnum incōueniens ſequeretur. Nam ſic cōtingeret calicem nō lauari. et milia mille panuma tactu vnius hoſtie ſine verbis poſſe conſecrari etꝙ ſi gutta aque benedicte in ſtagnuꝫ vel puteūfundaretur aqua illa benedicta perpetuo remaneret. et alia plura. Preterea ſi vinum a tactudominici corporis conſecraretur eſſet contra d̓cretum quod prohibet hac die fieri conſecracionem. de quo dictū eſt in quarta parte ſub ſeptima particula ſecrete ſuper verba. hic eſt calix. Illud quoqꝫ pretereundum nō eſt quia romanus pontifex hodi ē remota tabula lateran̄.altaris. de qua dictum eſt ni prima parte ſubti. de altaris dedicacione. et in ſecūda parte ſubti. de dyacono. infra ipſumaltare conficit eukariſtiam et ſanguinem et cuꝫ turibulo incenſat illud. In hoc facto repreſentans. quia ſūmus pōtifex legalis ſemel ⁊ in āno ingrediebat̉ in ſanctaſāctoꝝ cum ſāguine. ſecuꝫ portās turibulūviuis carbonibus plenum prout dictuꝫ eſt in ꝓhemio quarte partis. et ſub terciā parte canonis. ſic et ſecundum apoſtolum. hebre. ix. c. Xp̄sper proprium ſanguinem introiuit ſemel in ſancta eterna redempcione inuenta. Peracto miſſeofficio ſtatim intercenandum id eſt dum ſacerdos communicat cantatur veſpertinum officiuꝫad oſtendendum ꝙ hoc ſacramentum ſcilicet eūkariſtie inſtitutum fuit in veſpere. quia ergoredēpcio noſtra in veſpera mundi id eſt in ſextaetate ſeculi facta. eſt ideo veſpertina ſinaxis ideſt pſalmodia ſiue ſolemnitas pſalmorum numero miſſe continuatur et ſub vnica oracione vtrūqꝫ officium terminatur ſcilicet per. Itē miſſa ē.ſi epiſcopus adeſt. vel per benedicamus. propt̓veſpertinam concluſionem. et quia eccleſie datus eſt calix. ideo eſt prima anti. Calicem ſalutaris accipiam. quem dedit dominus apoſtolisdicens. Hic eſt calix noui teſtamenti in meo ſāguine. Secūdā anti. eſt. Cum hijs qui oderūt pacem eram pacificus. pacienciam em̄ quam habetille qui paratus eſt bibere caliceꝫ domini pacēcum omnibus operatur. In alijs tribus rogatſe liberari quia habita pace pectoris non mouetur homo propter tribulaciones et hoc eciā habet a deo. vnde petit liberari. anti. ad magnifiCenantibus ⁊cͣ eſt de cena domini.De nudacione altarium. R.Varto loco notandum eſt ꝙ ſtatim vſꝑtino finito officio denudantur altaria vſqꝫ in ſabbatum. que poſtmodum terciadie cooperiuntur. Siquidem hec denudacio ſignat primo receſſum diſcipuloruꝫ domini ſeu apoſtolorum. vnde ¶ Qui iuxta me erant de longe ſteterunt. Et in euāgelio. relicto eo omnesfugierunt. Altare namqꝫ criſtum ſeu corpꝰ eiꝰſignificat. ¶ Vnde terra altare facietis michi.Altare de terra facere. eſt eius in carnacionemcredere vel ſperare. Altaris vero veſtimentaapoſtolos ſeu ſanctos dei ſignant ¶ Quorumpredicacione criſtus quaſi quibuſdam veſtimentis adornatur. et per illos magnificatuꝫ eſt nōmen eius. Altare igitur veſtimentis denudaturquia fugientibus apoſtolis criſtus ſolus remāſit. Tercio die cooꝑitur. quia poſt eius reſurrectionem diſcipuli ad deum redierunt. Secundodenudacio altaris deſignat ꝙ criſtus fuit nudatus in cruce. cum itaqꝫ nūdum altare cōſpicimꝰillud propheticum ad memoriam reuocamꝰ. Ecce vidimus eum et non eſt ei ſpecies neqꝫ decoret conſideramus eum deſpectum et nouiſſimū virorum. quod accidit in paſſione. Nam antea ſpecioſus pre filijs hominum extitit. ffuit quidem d̓nudatus. ad columnam et ad crucem cum diuiſerunt ſibi milites veſtimenta ſua. Tercio altarisdenudacio ſignificat criſtum diuinitatis glorianudatum. vnde pͣs Deus deus meus quare dereliquiſti me. Quarto deſignat. ꝙ velū templi ſciſſum eſt. et liber qui ſignatus erat apertus eſt.vnde in prouerbijs. Aperta ſūt prata. et apparuerunt herbe virentes id eſt exempla actionuꝫcriſti que ſūt ab eternitate et ducunt ad eternitatem. ¶ Et bene dicit. aperta ſunt prata apparuerunt herbe virentes. quia ea q̄ magis occulta erant in lege. ſicut paſſio et reſurrectio ⁊aſcenſio patefacta ſūt. In pleriſqꝫ locis lauant̉altaria vino et aqua. et ramis fricantur. preſertim cum ramis de ſauina. lauantur ergo aqua etv̓ino. ad notandum ꝙ corpus criſti quod eſt verum altare ſanguine et aqua in cruce aſperſum
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten