Druckschrift 
Rationale divinorum officiorum
Einzelbild herunterladen
 

Agitur eciam ibi de locione pedum. quia dominꝰ precinxit ſe lintheo. id eſt humanitate puriſſima immittens aquam in peluim. id eſt graciam in corde et lauit pedēs. id eſt affectus. veītautem ad ſymonem petrum qui recuſauit ex humilitate tantum. terciatamen vice obediuit etoportuit eum obedire. vt haberet partem cumeo. vnde vocatur ſymonpetrꝰ propter obediēciam Tres ergo ſunt cauſe. quare dominꝰ voluit lauare pedes diſcipulorum. Primo propt̓ſignum dilectionis. Secūdo in exemplum humilitatis. Tercio racione miſterij quia locio pedum deſignat locionem effectuum. puluis enimadheſerat pedibus apoſtolorum id eſt elacio īanis glorie. quando dixerant. Homine in nomine tuo eicimꝰ demonia. et quando cōuertebant̉plures. vel triſticia quando cōuertebant̉ homines ad voluntatem ſuam et ideo oportuit lauari huiuſmodi affectiones. In illo die vt ſic eſſent mundi toti nam prima die ieiunij dixit dominꝰ. Tu autem cum ieiunas faciem tuam id eſtanimam vel racionem tuam laua id eſt a peccato mortali munda. Cuꝫ igitur a principio lauamus nos a peccato mortali. a puluere id ē a venialibus debemꝰ abſtergi. hoc auteꝫ fit vt digne poſſumꝰ accipere corpus criſti quod fit peracta perfecte penitencia et ideo penitenciū abſoluciones in hac die vt premiſſum eſt. Pedumquoqꝫ locio ſignificat locionem marie quandolauit lacͣ rimis pedes domini. ideo cantat̉ anti.iſta. Aulier que erat in ciuitate peccatrix. Rurſus locio pedum ſignum eſt remiſſionis peccatorum. In baptiſmo namqꝫ vnuſquiſqꝫ totꝰ abluitur. Sed in rebus humanis poſtea viuit̉ vtiqꝫ terra calcatur. Ipſi enim humani affectus ſine quibus in hac vitā mortali non viuitur quaſipedes ſūt qui ergo indiget niſi vt pedes lauet oſtendit omnia peccata ſibi eſſe dimiſſa finequibꝫ hec vita ducitur. pedes ergo qui ſūt.vltima pars corporis lauantur. ad notandumiudei aqua baptiſmatis in vltimo temporedabuntur. vnde et reliquie iſrahel ſaluabunturQuare autem fiat hec locio iſta die ſupra dictuꝫeſt. Et eſt notandū ex omnibus mandatis deiiſtud ſolum dicitur antonomatice mādatuꝫ quoniam maiori exhibicione officij hoc obſeruaricepit diſcipulis ſuis pedes lauit dicens. Si ego laui vobis pedes dominꝰ et magiſter. vosinuicem debetis lauare. et eciam cum interdictoait petro. Si lauero tibi pedes ⁊cͣ. Mandatum eciem illud de quo dictū eſt in proximo ſabbato quod fit a prelatis repreſētat illud quodcriſtꝰ fecit. Et attende quia ad anti. que dicuntur dum fit mādatum. dicitur niſi vnꝰ verſus de vno pſalmo. quia alij verſus eiuſdē pſalmi non ita conueniūt cum antiphonis vel cumhis que in ipſo mādato fiunt. In offertorio oſtenduntur premiſſa duo ſimul videlicꝫ debemus a mortalibus et venialibus abſtergi. dicendo. dextera domini fecit virtutem. abluendo amortalibus dextera domini exaī̓tauit me abluēdo a venialibus. In poſtcōione. Dominꝰ iheſuspoſtquam cenauit. ioh̓. xiij. c. oſtenditur. humilitas. et eſt ſecundi tōni propter ſecundam locionem a venialibus. Greuiter autem notanduꝫeſt huius miſſe officium noſtre redempcioniscontinet ſūmam et miſterium. Naꝫ in euangeliolegitur de pedum locione. In epiſtola de corpore criſti et ſanguine. In introitude cruce. Ingraduali de mortē. In offerēda de reſurrectione. Nam hec omnia ſecundum miſticum ſenſū exeuāgelio quod eſt caput officij pendent. Xp̄squidem cum diſcipulis cenās ſurexit a cena veſtimenta depoſuit. lintheo ſe precinxit. aquamin peluim mi ſit et intercenandum pedes eorumlauit et ipſos lauare docuit. poſt locionem iterum recubuit. Nempe criſtuꝫ a cena ſurgere eſta cubitu patris venire. veſtimenta deponere ſeexinanire. lintheum precingere. formam ſeruiaccipere. aquam in peluim mittere. ſanguinemſuum effūdere. pedes lauare. peccata remittere. lintheo extergere. paſſionis fide mundare.veſtimenta reſumere. eſt a mortuis reſurgereveſtem glorioſe carnis induere. Recumbere eſtaſcendere. et in dextra dei ſedere. Ad hec pertinent officia diſcipulos docere. eſt eis ſpiritumſanctum mittere. Veruntamen quia nodumfecti credebant. ideo non dicit̉ credo. Ecce breuiter ſūmaꝫ redempcionis humane que fuit omnibus ſufficiens. ſed non efficiens Inde agiturin oracionē. Deus a quo. et iudas de duobus generibus penitencium vno proficiencium vt latronis confitentis qui audire meruit. hodie mecum eris in paradiſo. alio non proficienciumvt latronis cōtemnentis. et iude proditorislaqueo ſe ſuſpendit. Innoc̄. pa. ſtatuit hac diecorpus criſti ſub ſpecie panis reſeruari vt infirmi et religioſi quibus eſt neceſſitas communicādi habeant ipſum et propter officim ad implendum. Nam in duobus diebus ſequentibus nonconficitur corpus criſti. Sanguis vero ſeruatur ſub ſpecie vini propter multa. Primo quia vinum quod liquidum eſt defacili poſſet ex negligencia ſpergi. Secundo quia calicem qui hac die ſumitur finis veteris legis intelligitur. vnde ſecunduꝫ lucam per calicem intelligitur diſcipulis et non alijs eadem die datūdominꝰ diſcipulos deſignauit. Tercio quia corpus quod ſeruatur eſt ſine ſanguine. Quarto quia per hoc ſanguis ſeruatur oſtenditur vetꝰ ſacrificium debet ceſſare. panisqꝫ nouum. vinum vero vetus deſignat teſtamētum. Ad quod oſtendendum dominus cum bibiſſet inquit. Conſumatum eſt. ergo calix ſumituret panis ſeruatur eo lex finen et euangeliumhabet inicium. Quinto quia criſtus dixit in cena domini. Amen dico vobis non bibam ammodo de hoc genimine vitis donec bibā illud in re.p. m. Non auteꝫ dixit de corpore ſeu de eſu. ymoinuenitur poſtea comedit partem piſcis aſſi