Secunda editio in porphi.
li ſed non omni ſpeciei adeſt. Neqꝫ coequatur: quodnon ſoli ſed omni ſpeciei adeſt. Species quidē de ip̄odici poteſt: ipſum vero de ſpecie minime. Quod eniꝫmedicus eſt: poteſt dicit homo. Homo vero qui eſt:medicus eſſe non dicitur Rurſum quod ita eſt alij ꝓprium vt omni adſit etiam ſi non ſoli. ipſum quidemde ſpecie predicari poteſt. Species vero de eo minime. Nam bipes predicari de homine poteſt: homovero de bipede nullo modo. Rurſus quod ita adeſtquod omni ⁊ ſoli ſed aliquando adſit: quoniam de tēpore habet aliquid diminutum: reciprocari non poterit. Poſſumus enim dicere omnis qui pubeſcit homo eſt non tamen dicimus omnis qui eſt homo pubeſcit. poteſt enim minime ad iuuentutem venire atqꝫ ideo non pubeſcere: niſi forte non ſit puheſcere hominis proprium: ſed in iuuentute pubeſcere ſolummodo: Aut etiam ꝙ nondum eſt in iuuentute: aut etiampreter: tamen adſit ei proprium non tale: quale tunceſt cum preter iuuentutem eſt: ſed quale tūc fieri poſſet cum in iuuentute conſiſtit: atqꝫ ideo quod nonin omne tempus tenditur: etiam ſi tale eſt quod omni ſpeciei adſit: ꝙ tamen in aliquod tempus differatur: integrum atqꝫ abſolutum proprium eſſe non dicitur. Quartum eſt quod ita adeſt ꝙ ſolaꝫ teneat ſpeciem ⁊ omni adſit ⁊ abſolutum ſit a temporis conditione. vt riſibile quod a ſuperiori plurimum diſtat.nam quod riſibile eſt ſemper ridere poteſt. Rurſusqui poteſt in iuuentute pubeſcere: cum ipſa iuuentus non ſit ſemper: non ei eſt ſemper vt in iuuentutepubeſcat. hec autem proprii ſignificatio quam nullatemporis diffinitio conſtringit. abſoluta eſt. Atqꝫ iōetiam conuertitur: ⁊ inuicem de ſe propriuꝫ atqꝫ ſpecies predicantur: homo eniꝫ riſibilis eſt ⁊ riſibilis hōCcidens eſt quod adeſt ⁊ abeſt preterA ſubiecti corruptionem. Diuiditur auUtem in duo in ſeparabile ⁊ in inſeparabiM le. Separabile enim accidens eſt dormire: nigrum vero eſſe inſeparabiliter coruo ⁊ ethiopi accidit. poteſt autem ſubintelligi ⁊ coruus albꝰ⁊ ethiops nitens cādore preter ſubiecti corruptionem. Diffinitur autem ſic quoqꝫ. Accidens eſtquod contingit eidem ineſſe vel nō ineſſe. ⁊ quodneqꝫ genus eſt neqꝫ ſpecies neqꝫ differentia neqꝫproprium: ſemper autem eſt in ſubiecto ſubſiſtensOmnibus igitur determinatis que propoſita ſunt.dico autem genere: ſpecie: differentia. proprio:accidente. dicendum eſt que eis communia ſunt ⁊que propria.¶ Quoniam vt ſuperius dictum eſt omnia que de aliquo predicantur vel ſubſtantialiter vel accidentaliter dicuntur. Cumqꝫ ea que ſubſtantialiter predicantur: eius de quo dicuntur ſubſtantiam diffinitionecontineant: ⁊ ſint eo antiquiora atqꝫ maiora: quod eſtex ſubſtantialibus predicatis efficitur: cumqꝫ ea queſubſtantialiter dicuntur pereunt: neceſſe eſt vt ſimuletiam ea interimantur quorum naturam ſubſtantiāqꝫ formabant: que cum ita ſint neceſſe eſt vt que accidentaliter dicuntur: quoniam ſubſtantiam minimeinformant: adeſſe ⁊ abeſſe poſſint preter ſubiecti corruptionem. Ea enim tantum cum abſunt ſubiectumcorrumpere poſſunt: que efficiunt atqꝫ conſormantque ſunt ſubſtantialia. Que vero non efficiunt ſubſtantiam vt accidentia: ea cum adſunt vel abſunt: nec
informant ſubſtantiam nec corrumpunt. Eſt igitur accidens quod adeſt ⁊ abeſt preter ſubiecti corruptionēId autem diuiditur in partes duas. Accidens enimaliud eſt ſeparabile: aliud inſeparabile. Separabilequidem dormire ſedere. Inſeparabile vero ethiopiatqꝫ coruo color niger. In qua re talis oritur dubitatio: ita enim eſt definitum. Accidens eſt quod adeſt ⁊abeſt preter ſubiecti corruptionē. Idē tn̄ accidens inſeparabile dicitur: ꝙ ſi inſeparabile eſt: abeſſe nō poterit. Fruſtra igitur poſitum eſt accidens eſſe quodadeſſe ⁊ abeſſe poſſit. cum ſint quedam accidentia: q̄a ſubiecto non valeant ſeparari. Sed ſit ſepe vt queactu diſiungi non valeant: mente ⁊ cogitatione ſeꝑarentur. Sed ſi animi ratione diſiuncte ſunt qualitates a ſubiectis: non ea perimunt ſed in ſua ſubſtantia permanent atqꝫ perdurant: accidentes eſſe intelliguntur. Age igitur quoniam ethiopi color niger auferri non poteſt: animo eum ⁊ cognitione ſeparemuserit igitur color albus ethiopi. Num idcirco ſpeciesconſumpte ſunt: minime. ita etiam coruus ſi ab eo colorem nigrum immaginatione ſeparemꝰ: permanettamen auis nec interijt ſpecies. ergo quod dictuꝫ eſtadeſſe ⁊ abeſſe: non re ſed animo intelligendum eſt:alioquin ⁊ ſubſtantialia que omnino ſeparari nō poſſunt: ſepe animo ⁊ cogitatione diſiungimus: vt ſi abhomine rationalitatem auferamus: quam licet actuſeparare non poſſumus: tamen ſi animi imaginatione diſiungimus: ſtatim perit hominis ſpecies: quodidem in accidentibus non ſit: Sublato enim accidenti cogitatione: ſpecies manet. Eſt alia accidentis diffinitio ceterorum omnium priuatione: vt id dicatur eēaccidens quod neqꝫ genus ſit: neqꝫ ſpecies: neqꝫ differentia. neqꝫ proprium: que diffinitio plurimum vagaeſt valdeqꝫ communis. Sic etiam genus diffiniri poteſt quod neqꝫ ſpecies: neqꝫ differentia: neqꝫ propriūſit nec accidens. Eodem quoqꝫ modo ſpecies ac differentia atqꝫ proprium. Cum autem eadem ſimilitudine definitionis plurima deffiniri queunt: non eſt terminās ⁊ circuncluſa deſcriptio: preſertim cum longeſit ab definitionis integritate ſeiunctum: quod cuiuſlibet rei formam aliarum rerum negatione demonſtrat. Quibus omnibus expeditis genere quidem ſpecie differentia proprio atqꝫ accidenti: deſcriptiſqꝫ eorum terminis quantuꝫ poſtulabat inſtitutionis breuitas: ea ipſa communiter pertractanda perſequitur:vt quas inter ſe habeant differentias hec quinqꝫ dequibus ſuperius diſputatum eſt: quas ve communitates mediocri conſideratione demonſtret: vt non ſolum que ipſa ſint. verumētiam quemadmodum ipſainter ſe comparentur appareat.Xpeditis per ſe omnibus que per ſe propoſuit. ⁊ quantum in vniuſcuiuſqꝫ conſideraAtione poterat ad ſcientie terminum breuiter adductis: nunc iam non de ſingulorum¶uatura ideſt vel generis vel differentie velſpeciei vel proprij vel accidentis: ſed de adinuicem relatione pertractat. Nam qui communiones ac differentias rerum colligit: non vt ſunt per ſe res ille conſiderat: ſed vt alijs comparentur. Id autem dupliciſit modo vel ſimilitudine dum communiter tractant̉vel diſſimilitudine dum differentie: que cum ita ſintnos quoqꝫ (vt adhuc ſecimus) propter planiorem intellectum philoſophi veſtigia perſequētes: ordiemurde his communitatibus que adſūt generi ſpeciei diſferentie vel proprio vel accidenti.