Secunda editio In porphi.
particularium hominum. ſed ſolum ſpecies. ⁊ oēquod ante indiuidua proximum eſt ſpecies erit ſolum. non etiam genus.¶ Prediximus ab ariſto. decem predicamenta eſſe diſpoſita: que iccirco predicamenta vocauerit: quoniamde ceteris omnibus predicantur: ſi quicquid vero dealio predicatur ſi non potuerit predicatio conuerti:maior eſt res illa que p̄dicatur: ab ea de qua predicatur. Itaqꝫ hec predicamenta maxima omnium rerūquoniam de omnibus predicantur: oſtenſa ſunt. Invnoquoqꝫ igitur horum predicamentorum quedamgeneraliſſima ſunt genera: ⁊ longa ſeries ſpecierumatqꝫ a maximo decurſus ad minima. Et illa quidemque de ceteris predicantur vt genera: neqꝫ vllis alijsſupponuntur ut ſpecies: generaliſſima genera nuncupatur. Iccirco quia his nullum aliud ſuꝑponitur genus. Infima vero que nullis ſpeciebus dicuntur: ſpecialiſſime ſpecies appellantur iccirco quoniam integrum cuiuſlibet rei vocabulum illa ſuſcipiunt: quepura īmixtaqꝫ in ea de qua queritur proprietate ſuntconſtituta. at quoniam ſpecies id quod ſpecies eſt exeo habet nomen: quia ſupponitur generi: ip̄a erit ſimplex ſpecies: ſi ita generi ſupponatur vt nullis alijsdifferentiis preponatur vt genus. Species. enim queſic ſupponitur generi alij: vt alij preponatur. non eſtſimplex ſpecies: ſed habet quādaꝫ generis mixtionē.illa vero ſpecies que ita ſupponitur generi vt minime ſpeciebus alijs preponatur: illa ſolum ſpecies ſimplex eſt ſpecies: atqꝫ iccirco ⁊ maxime eſt ſpecies: ⁊ſpecialiſſima nuncupatur. inter genera igitur que ſūtgeneraliſſima ⁊ ſpecies que ſunt ſpecialiſſime: in medio ſunt quedam que ſuperioribus ꝗdeꝫ collate ſuntſpecies: inferioribus vero genera: hec ſubalterna genera nuncupantur: ꝙ ita ſunt genera vt alterum ſubaltero collocetur. Quod igitur genus ſolum eſt: id dicitur generaliſſimum genus: que vero ſunt genera uteſſe ſpecies poſſint: vel ita ſpecies vt ſint genera nonnunqͣꝫ ſubalterna genera vel ſpecies appellantur. qd̓vero ita eſt ſpecies vt alij genus eſſe non poſſit: ſpecialiſſima ſpecies dicitur. His ergo poſitis ſumamꝰpredicamenti vnius exemplū: vt ab eo in ceteris quoqꝫ predicamentis atqꝫ in ceteris generibus vt ſpeciebus filo atqꝫ ordine quod eueniat poſſit agnoſci. ſubſtantia ergo generaliſſimum genus eſt. hoc enim decunctis alijs predicatur: ac primuꝫ huius ſpecies dueſunt. corporeum: ⁊ incorporeum. naꝫ ⁊ quod corporeūeſt ſubſtantia dicitur: ⁊ item quod incorporeum eſtſubſtantia predicatur. ſub corporeo v̓o animatum atqꝫ inanimatum corpus ponitur. Sub animato corpore animal ponitur. nam ſi ſenſibile adijcias animatocorpori animal facis. reliqua v̓o pars ideſt ſpecies cōtinet inanimatum ⁊ inſenſibile corpus. Sub animaliautem rationale atqꝫ irrationale. Sub rationalideus ⁊ homo. nam ſi rationali mortale ſubieceris hominem conſtitues: ſi īmortale deum. deuꝫ vero dicocorporeum. hunc enim mundum veteres deum vocabant: ⁊ Iouis eum appellatione dignati ſunt: deumqꝫ ſolem ceteraqꝫ celeſtia corpora: que animata eſſetum Plato: tum plurimus doctorum chorus arbitratus eſt. ſub homine v̓o indiuidui ſingulareſqꝫ hoēsſunt ut Plato Cato Cicero: quorum numeruꝫ pluralitas infinita non recipit: cuius rei ſubiecta deſcriptioponit exemplum.
SubſtantiaCorporeaCorpusIncorporeaAīatū CorpꝰAnimatūInanimatūAnimal InſenſibileSenſibileRatōale aīal IrrationaleRationaleMortaleHomoImmortaleSocrates. Plato. Cicero: Uirgilius. Cato.¶ Superius diſpoſita deſcriptio ordinē a generaliſſimo vſqꝫ ad indiuidua predicationis oſtendit. in quaquidem ſubſtantia generaliſſimū dicitur genus: quoniam prepoſita eſt oībus: nulli vero ipſa ſupponitur:⁊ ſolum genus propter eandem ſcilicet dicitur cauſāhomo autem ſpeciēs ſolum. quoniam Plato CatoCicero quibus eſt ipſa prepoſita: non differunt ſpecieſed numero tantum. Corporeuꝫ v̓o quod ſcd̓m a ſubſtantia collocatur: ⁊ ſpecies eſſe probatur ⁊ genus:ſubſtantie ſpecies genus animati. at vero animatumgenus eſt animalis corporei ſpecies. eſt autem animatum genus ſenſibilis. animatū vero ſenſibile animaleſt igitur ipſum animatum propter propriam differetiam que eſt ſenſibile: recte genus dr̄ eē aīalis animal vero rationalis genus eſt: ⁊ rationale mortaliſcumqꝫ ratiōale ⁊ mortale nihil aliud ſit qͣꝫ homo: rationale fit animalis ſpecies: hominis vero genus: homo v̓o ipſe ſpecies: catonis platōnis ciceroniſ nō eritvt dictum eſt) genus ſed ſolum ſpēs. nec ſolum differentie ratiōalis ſpecies eſt homo. verū etiā catōis⁊ platōnis ceteroꝝqꝫ ſpecies appellatur: ꝑꝑ diuerſaꝫ.ſ. cauſam. nam rationalis iccrco eſt ſpecies: qm̄ rationale per mortale atqꝫ īmortale diuiditur. cum ſit hōmortale. ideꝫ v̓o homo ſpecies eſt platōnis atqꝫ ceterorum: in forma enim eorū omniū homo erit ſubſtantialis atqꝫ vltima ſimilitudo. Eſt autem communisomnium regula: eſſe eas ſpecies ſpecialiſſimas queſupra ſola indiuidua collocantur: vt homo equus coruus: ſed non auis. auium namqꝫ multe ſunt ſpecies:ſed he tantum ſpecies dicuntur eſſe. quorum ſubiecta ita ſibi ſunt conſimilia: vt ſubſtantialem differentiam habere non poſſint. In omni autem diſpoſitione priora genera cum inferioribus coniunguntur. vtpoſteriores efficiant ſpecies. nam vt ſit corpus ſubſtantia cum corporalitate coniungitur: ⁊ eſt ſubſtantia corporea corpus. Item vt ſit animatum corporeum atqꝫ ſubſtātia animato copulatur: ⁊ eſt animatum ſubſtantia corporea habens animam: Item vtſit ſenſibile: eidem tria ſuperiora illa iunguntur. Naꝫquod eſt ſenſibile: tantum eſt quantum ſubſtantiacorporea animata retinens ſenſum: quod tantum animal eſt. Item ſuperiora omnia rationali iuncta rationale efficiunt: poſtremo hominem ſuperiora omnia nihilominus terminant: ideſt ſubſtantiam hominis. addito tamen rationali ⁊ mortali. eſt enim homo ſubſtantia corporea animata ſenſibilis ratiōalismortalis.