Explanatio ſancti Thome
hoc vocati eſtis vt benedictionē hereditate poſſideatis.¶ Deinde cū dicit. Proferens autē ⁊c. agit de mala terra de qua primo ſupponit beneficiū quod dictū eſt. Secundo ponit malū fructum dicens: Proferens autē ⁊c.Tertio oſtendit penā. ibi. Reproba eſt ⁊c. Fructus ergo ſunt ſpine. id eſt minora peccata. ⁊ tribuli. id eſt maiora que pungūt conſcientiā propriā. ⁊ quandoqꝫ etiamalienā: illa ſcꝫ que ſunt cōtra proximos Gen̄. 3. Spinas⁊ tribulos germinabit tibi. In pena vero ponit tria. ſcꝫdiuinā reprobationē. iudiciariā cōdemnationē ibi. Maledicto proxima. Et finalē punitionē ibi. Cuius cōſumatio ⁊c. Quantū ad primū dicit. Reproba eſt. Sicut em̄predeſtinatio eſt principiū remuneratōis: ita reprobatioſignū eſt condemnatiōis. Ꝙ ergo aliquis frequēter rigetur preceptis ſalutaribus ſignū eſt reprobatiōis ſi perſiſtat in peccatis. Iere. 6º. Argentū reprobū vocate eos:quia dominꝰ proiecit eos ⁊c. Condemnatio eſt quia proxima maledicto. Math. 25º. Ite maledicti in ignē eternum ⁊c. Punitio eſt cuius cōſumatio in combuſtione.Eſaie. 9º. Ueſtimentū mixtū ſanguine erit in combuſtionem ⁊ cibus ignis.Lectio tertia.Onfidimus auteꝫ de vobis dilectiſcſimi meliora ⁊ viciniora ſaluti: tamI⁊ ſi ita loquimur. Non em̄ iniuſtuseſt deus vt obliuiſcatur operis veſtri ⁊ dilectionis quam oſtendiſtis in nomine ipſius: qui miniſtraſtis ſanctis et miniſtratis.Cupimus autem vnūquenqꝫ veſtrum eandem oſtentare ſollicitudinem ad expletionem ſpei vſqꝫ in finem vt non ſegnes efficiamini. verum imitatores eorū qui fide ⁊ patientia hereditabūt promiſſiones.Quia apoſtolus multa que dura videbant̉ de ſtatu iſtorū dixerat: modo ne ex illis deſperarēt oſtendit qua intētione hoc dixerit. ſcꝫ vt ip̄os a periculis retraheret. Unde circa hoc duo facit. Primo em̄ oſtendit fiduciā quaꝫde ip̄is habebat. Secūdo ſubdit rationē confidentie ibiNon em̄ iniuſtus deus ⁊c. Dicit ergo. Ita dixi ꝙ terraque ꝓfert ſpinas ⁊ tribulos ⁊c. Et ne credatis ꝙ ego tales vos reputem cōfidimus de vobis dilectiſſimi et hocꝓpter fidem ⁊ charitatē meliora ⁊ viciniora ſaluti. Vbicōmendat ſtatum ipſorū ex duobus. ſcꝫ ex eo quod iamerant: quia exquo dicit meliora ſupponit ꝙ erant in bonō ſtatu. ⁊ ex eo qd̓ expectabant in futurū. Vnde dicit.Uiciniora ſaluti. Ro. 13. Nunc autē propior eſt noſtraſalus ꝙͣ cum credidimus. Quāto eniꝫ quis ꝓficit in bonis tanto magis appropinquat ſaluti. ¶ Sequit̉. Tam⁊ ſi ita loqͥmur. id eſt quia ⁊ ſi ſic loqͥmur. hoc eſt vt reddamꝰ vos cautos ⁊ hoc procedit ex charitate. p̄s. Corripiet me iuſtus in miſericordia ⁊ increpabit me. ¶ Deinde cū dicit. Non eſt em̄ iniuſtus deus ⁊c. oſtendit rationem cōfidentie que duplex eſt. Una ex bonis ip̄oꝝ preteritis. Alia ex ꝓmiſſiōe dei ibi. Abrae nāqꝫ ⁊c̄. Quiavero apoſtolꝰ duo dixerat. Unū ſcꝫ ꝙ de ip̄is cōfidebat.Aliud ꝙ aſpere ipſis loquebat̉. ideo duo facit. Primoem̄ aſſignat rationē primi. Secūdo rationē ſecūdi. ibi.Cupimus autē ⁊c. Ratio autē quare ipſe de his cōfidathec eſt. qꝛ recordat multoꝝ bonoꝝ que ipſi fecerūt. Unde dicit. Confidimus autē ⁊c. Et quare? quia nō eſt iniuſtus deus vt obliuiſcat̉ ⁊c. Cōtra Ezech. 18. Si auerterit ſe iuſtus a iuſticia ſua ⁊c. Et paulo poſt ibidē ſequi-
tur. Omnes iuſticie eius nō recordabunt̉. Et ibi ſubdit̉Quia via dn̄i equa eſt. Reſpondeo. Dicendū eſt ꝙ homo qͥ cadit poſt gratiā dupliciter poteſt ſe habere. Unomodo ꝙ in malo perſeueret et tūc deus oēs iuſticias eiꝰobliuiſcit. Alio modo ꝙ peniteat ⁊ tūc bonoꝝ precedentiū recordat qꝛ reputant̉ ſibi ad meritū. Vnde dicit glo.ꝙ mortificata reuiuiſcūt. Sed tūc videt̉ dubiū quia conſtat ꝙ iuſticia reſpicit meritū ſi ergo iuſticia dn̄i exigit ꝙdeus nō obliuiſcat̉ ſi peniteat ſicut dicit glo. Ergo caditſub merito ꝙ reſurgat a peccato. ⁊ ſic meret̉ primā gr̄aꝫquod eſt impoſſibile. Reſpōdeo. Dicendū eſt ꝙ duplexeſt meritū. Unū qd̓ innitit̉ iuſticie ⁊ iſtud eſt meritū condigni. Aliud quod ſoli miſericordie innitit̉ quod dicit̉meritū congrui. Et de iſto dicit ꝙ iuſtū eſt. id eſt cōgruūꝙ homo qui multa bona fecit mereat̉ Iſta em̄ miſericordia eſt adiuncta quoddāmodo iuſticie pluſꝙͣ in illo quinunꝙͣ aliquid fecit. Et iſto modo nō obliuiſcit̉ deus operis noſtri ⁊ dilectiōis. Soli em̄ charitati debet vita eterna. Ioh. 14. Si quis diligit me ſermonē meū ſeruabit.Quicquid em̄ non eſt ex charitate nō eſt meritoriū. 1ᵉ.corinth. 13. Charitatē non habeā nihil mihi prodeſt. Etideo hic nō dicit tantū operis veſtri ſed addit dilectiōis.quia etiā ſicut dicit gregorius non eſt amor dei ocioſus.Operat̉ em̄ magna ſi eſt: ſi operari rēnuit amor nō eſt. 1ºIoh. 3º. Non diligamus verbo neqꝫ lingua ſed opere ⁊veritate. Ideo ſubdit. Quā oſtendiſtis in nomīe ip̄ius.Col̓. 3ꝰ. Omne quodcūqꝫ facitis in verbo aut in opere:oīa in nomine dn̄i noſtri ieſu xp̄i ⁊c. ¶ Quid autē oſtenderint ⁊ in quo oſtēdit quia miniſtraſtis ſanctis. ſcꝫ ſubueniendo neceſſitatibus ſanctoꝝ. Math. 20. Quicūqꝫvoluerit inter vos fieri maior ſit veſter miniſter. Ro. 12.Neceſſitatibus ſanctoꝝ cōmunicantes. Et quia in om̄ibus eſt neceſſaria ꝯtinuatio. ideo ſubdit. Et miniſtratis⁊ ideo ſi peccaſtis ex diuina miſericordia adiūcta iuſtitiedabit veniā. ¶ Conſequēter cū dicit. Cupimus aūt ⁊cͣ.aſſignat rationē quare ita dure locutus fuerat. ſcꝫ ex deſiderio ſalutis ip̄orum. Vnde circa hoc tria facit. Quiaprimo oſtendit ſuū deſideriū. Secūdo ſubdit imminenspericulū ibi. Vt nō ſegnes efficiamini ⁊c. Tertio declarat per exemplū ibi. Uerū imitatores ⁊c. Dicit ergo nōdiximus iſta quaſi deſperātes de vobis: ſed magis quiacupimus vnūquenqꝫ. id eſt de vnoquoqꝫ veſtrū. Phil̓.1ª. Teſtis eſt mihi deus quomō cupiā vos omnes in viſceribus ieſu xp̄i. Sed quid cupimus? Oſtendere eandēſollicitudinē. id eſt vt ſitis ſolliciti on̄dere per exhibitionē operis hanc ſollicitudinē ad bona quā ſemper habuiſtis. Unde patet ꝙ ad opera pietatis requirit ſollicitudo. Luce. 10. Martha martha ſollicita es ⁊c. Item adpropriā ſalutē. 2º. tymoth. 2. Sollicite cura teip̄m probabilē exhibere deo. Et quare? Ad expletionē ſpei. ſcꝫvt implendo quod cepiſtis cōſequamini quod ſperatis.Rom̄. 5. Spes nō confundit. Et hoc totū vſqꝫ in finemQui enim perſeuerauerit vſqꝫ in finem hic ſaluus erit.¶ Deinde cū dicit. Vt non ſegnes efficiamini ⁊c. oſtendit periculū quod eſt pigricia. ⁊ eſt ſegnities timor future bone operatōis propter timorē. ſcꝫ vel ne deficiat velne peniteat. Prouer. 22. Piger dicit leo eſt in via. Unde pigri ſemper allegāt impedimēta. ¶ Deinde cū dicitUerū imitatores ⁊c. ponit exemplū. Quaſi dicat. Nonſitis pigri ſed magis imitamini accipiēdo exemplū in ꝓphetis. Iac. 5. Acccipite exemplū patiētie ⁊c. Et ſequit̉Prophetas. Et in alijs ſanctis. ſcꝫ apl̓is. 1ᵉ. corint. II.Imitatores mei eſtote ſic̄ ⁊ ego xp̄i. Sitis ergo imitatores eoꝝ qͥ fide ſine qͣ īpoſſibile eſt placere deo. Infra. II.Et patiētia ꝯtra aduerſa: hereditabūt ꝓmiſſiōes. Perfidē em̄ formatā ⁊ patientiā acquirit̉ hereditas ꝓmiſſa.