Druckschrift 
In epistolas Pauli
Entstehung
Seite
221v
Einzelbild herunterladen
 

Explanatio ſancti Thome

hee ſunt vere diuitie Eſa. 33. Diuitie ſalutis ſapientiaſcientia timor domini ipſe eſt theſaurus eius ⁊cͣ. Quedam corporales hec ſunt vere diuitie quia ſufficiunt. Et ideo dicit cum quadā diminutione huius ſeculi. Barūch. 3. Qui argentū auꝝ in quo confidūt homines theſaurizant ⁊c. His ergo precipe. Quando de ſeruis egit non poſuit p̄ceptuꝫ. qꝛ hoc eſt virtus vtat̉auctoritate ad maiores ad mīores. Et ideo dicit.dimittas propter diuitias propter ſtatū eoꝝ quī precipias. Et quid debet precipere? ſublime ſapere. id ēnon ſentire aliquid excelſum de ſe. Nunquid hoc eſt malum? Reſpondeo. poteſt reddi malū ex duobus. Primoſi ſublime ſapit de ſe propter ea que non habēt excellētiāverā. Et hoc eſt ſi in rebus temporalibus. vnde qui propter exteriorē excellentiā ſublime ſapit de ſe inordīate ſapit. et eſt ſuperbia. Et tamē carnales non aliā ſublimitatem curant niſi iſtam. et hec acquiri poteſt per diuitias.Eccl̓s. 10. Pecunie obediunt omnia. Unde quia diuites huiuſmodi hec habent inaniter extolluntur Itē aliomodo. quia ſunt quedā que habent ſublimitatē ſicut dona ſpiritualia. Ecc̄. 25. Quāmagnus eſt qui inuenit ſapientiā ſcientiā ⁊c. In hijs em̄ aliquis poteſt inordinate ſapere ſublimitatē non ex natura donoꝝ: ſed vel attribuendo ſibi quod non habet. Uel non recognoſcendo adeo ea que habet. Vnde in primis eſt inordinatio propt̓defectū rerū. In ſecundis propter inordinationeꝫ affectꝰSecundum vitium in diuitibus eſt ſpes mundanorumUnde dicit Neqꝫ ſperare ⁊c. Iob. 31. Si putaui aurumrobur meū et obriſo dixi fiducia mea ⁊cͣ. ꝓuer. 10. Subſtantia diuitis vrbs fortitudinis eius. Deinde cum dicit. In incerto ⁊c. Aſſignat rationem monitionis. In eoem̄ ſperat aliquis vnde credit auxiliū habere. Auxiliumem̄ habet̉ a forti. ſed diuitie ſunt fragiles īeſtimabilesMat. 6. Nolite theſaurizare ⁊cͣ. Sed in deo vbi eſt vera ſpes ponenda Iere. 17. Beatus vir qui cōfidit in domino erit dn̄s fiducia eius. Iac̄. 1. Dat omnibus affluēter. Sed hoc quod dicit Abunde ad fruendū dupliciterpoteſt exponi. Uno modo vt fruitio ſumat̉ pro gaudio.hoc modo eſt etiā in corporalibus. Vel vt per hec ꝑueniamus ad fruitionem dei. Deinde dicit Bene agere⁊cͣ. Monet ad operandū bonū. Qui autē habent affectūad diuitias. primo nituntur ad acquirendū non habitasSecundo vt vtantur habitis. Tertio vt ad finē diuitiarum perueniant. Hec tria monet hic apl̓s primo vt acqͥrant ſpirituales diuitias quas non habēt. Et ideo dicit.Bene agere ⁊c. Eſa. 1. Diſcite bene facere ⁊c̄. Quantuꝫad ſecundū ſciendum eſt duplex eſt vſus diuitiarum.Unus eſt tenere et alius eſt dare. ſed principalis eſt dare. Et ideo iſta duo ponit. primo vt dent. Vnde dicit Facile tribuere id eſt ſine grauitate cordis interius. 2. coꝝ.9. Non ex triſticia aut ex neceſſitate ⁊c. Et ſine tarditateꝓuer. 3. Ne dicas amico tuo. vade reuertere cras dabo tibi ſtatiꝫ poſſis dare Iob. 3r. Si ocl̓os vidue expectare feci. Secundo vt cuſtodiat quidem tantū ad ſuam vtilitatē ſed ad quoddā cōmune. Unde dicit admunicandū. id ē habere eas ſicut cōmunes. Ro. 12. Neceſſitatibus ſanctoꝝ cōmunicantes. Quantū ad tertiuꝫvt ad finē theſaurizandi perueniant. ideo dicit Theſaurizare ⁊cͣ. Theſaurus ſpiritualis eſt congregatio meritorum que ſunt fundamentū futuri edificij quod nob̓paratur in celo. qꝛ tota preparatio future glorie eſt merita que acquirimus per gratiā que eſt principium merēdi Mat. 6. Theſaurizate vobis theſauros in celo: vbineqꝫ tinea ⁊c̄. 1. coꝝ. 9. Sic currite vt comprehendatis. Deinde cum dicit O thimothee ⁊c. Inſtruit ip̄m thimotheum. Et primo vt bona conſeruet. Secūdo vt ma-

la deuitet ibi. Deuitās ⁊c. Dicit ergo O thimothee depoſitum cuſtodi Depoſitū hominis eſt omne bonū quodhabet quilibet quod ſibi cōmiſſum eſt a deo vt conẜuet multiplicet. Ecc̄. 17. Gratiā hominis quaſi pupillamconſeruabit. .1. coꝝ. 15. Et gratia eius in me vacua fuit. Et ſic dicit ei vt depoſitū cuſtodiat. id eſt vt ſe in gratia dei conſeruet et multiplicet. Qui em̄ abſcōdit talentum punit̉. Et ſpecialit̓ prelati habent depoſitū ſcilicetcurā proximoꝝ et fideliū. Ioh̓. vltimo. Paſce oues meas Heb̓. vltimo. Ipſi peruigilant quaſi rationē reddituri pro animabus veſtris ⁊c. 2. thi. 1. Bonū depoſituꝫ cuſtodi. Itē mala vitet: precipue illa que ſunt nata coinquinare fidem. cuiꝰ ratio eſt. qꝛ ſic̄ princeps ſecularꝭ ponitur ad cuſtodiendā vnitatē regni: ita ſpiritualis aduandā vnitatē ſpiritualē. Pax autē regni conſiſtit in iuſticia. et ideo ille ordinat̉ ad iuſticiā. Sed vnitas eccl̓ieeſt in fide. et ideo principalit̓ monet ad cuſtodiam fidei.Luc̄. 22. Ego rogaui pro te vt non deficiat fides tua ⁊c.Similiter aūt poſſet corrūpi fides per fallaciā ſicut etiaꝫquelibet ſciētia. Sed ſic ut dicit̉ .i. elenc̄. Fallacia qn̄qꝫfit ex voce quandoqꝫ ex re. Un̄ eſt fallacia in dictione etextra dictionē. Et ſic fides aliquando corrumpitur aliquas voces inordīatas ſicut dicit Hieronymꝰ ex verbis inordinate prolatꝭ fit hereſis Et ideo dicit Prophanas ⁊c. Quia non velle audire aliquid noui eſt oblatrare contra conſuetudines. Sed noua prophana non ſuntaudienda Sed prophana nouitas eſt quando inducituraliquid contra fidē. Et dicitur nouum ad id quod eſt antiquū. Hoc fecit neſtorius quādo dixit de virgine mariachriſtotochos. vt inferret non eſſet mater dei. Et ideoſancti patres in epheſino concilio inſtituerunt diceret̉theotochos. 2. thi. 1. Formam habens ſanorū verborumque a me audiſti in fide dilectione in chriſto ieſu. Et capitulo ſecūdo. Prophana et vaniloqͥa deuita ⁊cͣ. Quāˡdoqꝫ vero corrumpit̉ per rationes reales et ſophiſticas.Et iſtud vitandū eſt. Et dicit Per oppoſitiones ſcientiefalſi nominis. quia non eſt vera ſcientia: ſed apparens.Scientia em̄ ſcd̓m propriam rationē non eſt niſi veroruꝫImpoſſibile autē eſt verū ſit vero cōtrariū. licet quādoqꝫ duo falſa ſint ſibi contraria. et ideo impoſſibile ēillud quod repugnat veritati diuine que eſt ſumma veritas ſit verū. Col̓. 2. Uidete ne quis vos decipiat philoſophiā inanē fallatiā ẜm traditionē hominū: ſcd̓ꝫ elementa mundi non ẜm xp̄m ⁊c̄. Promittētes. id eſt dicentes ſe habere. Iere. 10. Stultus factus eſt om̄is homo a ſcientia ſua. Que non eſt dei. quia qui loquiturdacium ex proprijs loquit̉. Ioh̓. 8. Iere. 2. Filij mēpheos taphneos cōſtuprauerūt te vſqꝫ ad verticē ⁊c̄. Eſa.47. Sapientia tua et ſcientia tua hec decepit te ⁊c. Gratia dei tecum Amen Explicit profunda et ſubtil̓ explanatio mirifici doctoris ſanctiſſimi thome aquinatis ordinis fratrum predicatorum ſuꝑ prima epiſtola glorioſi gentium apoſtoli pauli ad timotheum.