in epiſtolam ad Epheſios II
vici ⁊ ſedi cū patre meo in throno eius. Utit̉ autē in hisapoſtolus p̄terito ꝓ futuro: enuncians tanꝙͣ iam factumquod futurū eſt pro certitudine ſpei. Sic ergo conuiuificauit quantū ad animā tandē reſuſcitabit quātum ad corpus. conſedere fecit quantū ad vtrūqꝫ. ¶ Cōſequent̓ cuꝫdicit. Vt oſtenderet ⁊cͣ. Oſtendit cauſam finaleꝫ collatibeneficij. quod quidē poteſt duplicit̓ legi. quia ſecula ſuperuenientia vel poſſunt accipi in vita iſta vel in vita futura. Si em̄ accipiant in vita iſta tunc ſeculū eſt quedaꝫmenſura temporis: ⁊ periodus vnius generatiōis vt dicatur ſic. Dico ꝙ nos qui ſumus primitie dormientiumconuiuificauit in xp̄o: ⁊ hoc vt oſtenderet in ſeculis ſuꝑuenientibus id eſt in his qui futuri ſunt poſt nos abūdātes diuitias gratie ſue. ⁊ hoc non meritis noſtris: ſed bonitate ſua que eſt ſcilicet ſuꝑ nos in chriſto ieſu id eſt perxp̄m ieſum. 1. Thi. 1. Ieſus xp̄s venit in hunc mundumpeccatores ſaluos facere: quoꝝ primꝰ ego ſum: ⁊ id̓o miſert cordiā conſecutus ſum: vt in me oſtenderet xp̄s omnem patientiā ad informationē illoꝝ qui credituri ſuntilli in vitam eternā. Sic ergo deꝰ largitus eſt ſanctis pͥmitiuis abundantia dona gratie vt poſteri facilius conuertantur ad xp̄m. Uel poteſt aliter accipi ſeculū ſcilicetin alia vita de quibus dicitur Ecc̄. 24. Et vſqꝫ ad futurum ſeculum non deſinam. Sed licet ibi ſit vnū ſeculuꝫquia ibi eſt eternitas. dicit tamē in ſeculis ſuꝑuenientibus ꝓpter multitudinē ſanctoꝝ participantiū eternitatem. vt dicantur ibi tot ſecula quot ſunt eternitates participate. De his ſeculis dicitur in psͣ. Regnum tuuꝫ regnum omniū ſeculoꝝ. Dicit ergo ẜm hunc ſenſum. dicoꝙ viuificauit nos in ſpe ſcilicet per chriſtum vel in gratia: vt oſtenderet in ſeculis ſuperueniētibꝰ id eſt in aliavita cōpleret abundantes diuitias gratie ſue. id eſt abūdantē gratiā quā etiā in hoc mundo duꝫ multa dimittitpeccata ⁊ maxima dona concedit. dicit Que quidē ſuꝑabundat in vita alia. quia ibi indeficienter habet. Ioh̓.10. Ego veni vt vitā ſcilicet gratie habeant in hoc mundo ⁊ abundantiꝰ habeāt ſcilicet glorie in patria. Et hocin bonitate ſua. psͣ. Quam bonus iſrael deus. Tren̄ 3.Bonus eſt dominus ſperantibus in eū: anime querentiillum. Et hoc ſupra nos. id eſt ſupra noſtrum deſideriuꝫſupra noſtrū intellectū: ⁊ ſupra capacitatē noſtram Eſa.64. Otulus non vidit deus abſqꝫ te que preparaſti expectantibꝰ te. Et hoc in chriſto ieſu id eſt per xp̄m ieſumquia ſicut gratia nobis confertur per chriſtum: ita ⁊ gloria que eſt gratia conſumata. psͣ. Gratiā ⁊ gloriaꝫ dabitdominus. Per ip̄m em̄ beatificamur ꝑ quē iuſtificamurDicit autē. Vt oſtenderet. quia thezaurus gratie in nobis eſt occultus: quia habemus ipſum in vaſis fictilibꝰvt dicit̉. 2. coꝝ. 4. ⁊. i. Iohā. 3. Uidete qualē charitatēdedit nobis pater vt filij dei nominemur ⁊ ſimꝰ. Et parum poſt. Nunc filij dei ſumus ⁊ nondum apparuit ⁊c.Sed ille thezaurus occultꝰ quia nondū apparuit: in ſeculis ſuperuenientibus oſtendet̉. quia in patria oīa erūtnobis aperta: que ad manifeſtam ſanctoꝝ gloriam pertinent. Ro. 8. Non ſunt condigne paſſiones huius tēporis ad futuram gl̓iam que reuelabit̉ in nobis.Lectio tertia.Ratia em̄ eſtis ſaluati per fidem etg hoc non ex vobis. Dei em̄ donū eſtnon ex operibus: vt ne quis glorietur. Ipſius em̄ ſumus factura creati in chriſto ieſu in operibus bonis: que preparauitdeus vt in illis ambulemus.Supra cōmemorans apoſtolus beneficiū dei quo libera
ti ſumus a peccato interpoſuerat ꝙ gratia xp̄i eramꝰ ſaluati. nunc autē illud probare intendit. Circa quod duofacit. Primo em̄ ꝓponit intentionē ſuam. Secūdo manifeſtat ꝓpoſitum ibi. Et hoc non ex nobis ⁊c. Dicit ergo primo Bene dixi cuius gratia eſtis ſalūati. Et certeadhuc dico ſecure. Enim ꝓ quia eſtis ſaluati gratia .1.coꝝ. 15. Gratia dei ſum id quod ſum. Ro. 3. Iuſtificatiper gratiā ipſius. Idem em̄ eſt ſaluari ⁊ iuſtificari. Salꝰenim importat liberationē a periculis. Vnde perfecta ſalus hominis erit in vita eterna quando ab omnibus periculis īmunis erit. ſic nauis dicitur eſſe ſaluata quādo venit ad portū. Eſa. 60. Occupabit ſalꝰ muros tuos ⁊ portas tuas laudatio. Huius autē ſalutis ſpem ſuſcipiūt homines dum in preſenti iuſtificantur a peccato. ⁊ ẜm hocdicuntur ſaluati eſſe ẜm illud Ro. 8. Spe em̄ ſaluati ſumus. Hec autē ſaluatio gratie eſt per fidem xp̄i Concurrit em̄ ad iuſtificationē impij ſimul cū infuſiōe gratie motus fidei in deuꝫ in adultis. Luc̄. 8. Uade in pace fidestua te ſaluum fecit. Ro. 6. Iuſtificati em̄ ex fide pacemhabeamus. ¶ Deinde cū dicit. Et non ex nobis ⁊c. Mrnifeſtat quod dixerat. ⁊ primo ꝙͣtū ad fidem que eſt fundamentū totius ſpiritualis edificij. Secundo quātuꝫ adgratiam ibi. Ipſius em̄ ſumus factura ⁊c. Circa pͥmumexcludit duos errores. quorum primꝰ eſt quia dixerat ꝙper fidem ſumus ſaluati. poſſet quis credere ꝙ ip̄a fideseſſet a nobis. quia credere in noſtro arbitrio conſtitutumeſt. Et ideo hoc exeludens dicit. Et hoc non ex nobis.Non em̄ ſufficit ad credendū libeꝝ arbitriū. eo ꝙ ea queſunt fidei ſunt ſupra rationē. Ecc̄. 3. Plurima ſupra ſenſum hominis oſtēſa ſunt tibi. .1. cor. 2. Que dei ſunt nemo nouit niſi ſpiritꝰ dei ⁊cͣ. Et ideo ꝙ homo credit hocnon poteſt ex ſe habere niſi deus det. ſcd̓m illud Sap̄. 9Senſum autē tuū quis ſciet niſi tu dederis ſapientiaꝫ etmiſeris ſpiritūſanctū tuuꝫ de altiſſimis. Propt̓ qd̓ ſubdit. Dei em̄ donū eſt ſcilicet ipſa fides. Phil̓. 1. Vobisautē donatū eſt pro xp̄o nō ſolū vt in eū credatis: ſed etiāpro eo patiamini. ⁊ .1. coꝝ. 12. Alij em̄ datur fides in eodem ſpiritu. Secundo excludit aliū errorē. Poſſet em̄aliquis credere ꝙ fides daretur nobis a deo merito operum precedentiū. ⁊ ad hoc excludendum ſubdit. Nō exoperibus ſcilicet precedentibus hoc donū meruimꝰ aliquando ꝙ ſaluati ſumus: quoniā hoc eſt ex gratia vt ſupra dictū eſt ẜm illud Ro. 11. Si autē gratia iam non exoperibus. alioquin gratia iam nō eſt gratia. ¶ Subditautē rationē quare deus ſaluat homines per fideꝫ abſqꝫmeritis precedentibus. Vt ne quis gloriet̉ in ſeipſo: ſedtota gloria in deum referatur. psͣ. Non nobis domīe nōnobis ⁊c. 1. coꝝ. 1. Ut non gloriēt̉ omnis caro in conſpectu eius. ex ipſo autē vos eſtis in xp̄o ieſu. ¶ Deinde cūdicit Ipſius em̄ factura ſumus ⁊c. Manifeſtat quod dixerat quantū ad gratiā. Circa quod duo facit. Prīo manifeſtat gratie infuſionē. Secundo declarat gratie p̄deſtinationē ibi. Que preparauit deus ⁊c. Duo autē ad rationē gratie pertinent que etiā iā dicta ſunt. quoꝝ pͥmuꝫeſt. vt id quod eſt per gratiā non inſit homini per ſeip̄mvel a ſeipſo. ſed ex dono dei. Et quātū ad hoc dicit. Ipſius em̄ factura ſumus. quia ſcilicet quicquid boni nos hahemus non eſt ex nobiſipſis ſed ex deo faciente. psͣ. Ip̄efecit nos ⁊ non ip̄i nos. Deut̓. 32. Nonne ip̄e eſt pat tuus qui poſſedit fecit ⁊ creauit te. Et continuat̉ īmediatecū precedenti vt dicat̉. Ne quis gloriet̉ ꝙ ſcilicet ipſiusfactura ſumus. Vel poteſt continuari cuꝫ eo quod ſupradixerat. Gratia em̄ ſaluati ſumus. ¶ Secundo pertinetad rationē gratie vt non ſit ex operibus precedentibꝰ ethoc exprimitur in hoc ꝙ ſubdit. Creatura. Eſt em̄ creare aliquid ex nihilo facere. Vnde quando aliquis iuſtifi-
E ij