Druckschrift 
In epistolas Pauli
Entstehung
Seite
28v
Einzelbild herunterladen
 

Ad Romanos

damnibile eſt carne ſeruiūt legi peccati ẜm primoscupiſcentie motus. quia ſunt in chriſto ieſu. ſequit̉ a contrario ſenſu illis non ſunt in chriſto ieſu hoc ſit damnabile. Ad hoc etiam rationem inducūt. Dicunt enimneceſſe eſt actum damnabilē eſſe qui ꝓcedit ex habitunabilis peccati. Peccatum autem originale eſt damnabile quia priuat homineꝫ eterna vita: cuius habitus manetin infideli: cui non eſt originalis culpa dimiſſa. Quilibetergo motus concupiſcentie ex originali peccato proueniens eſt in eis peccatū damnabile. Primo autem oſtendēdum eſt hanc poſitionem eſſe falſam. Primus enim motus habet ſit peccatū mortale. ex eo rationemattingit in qua complet ratio peccati. Iſta aūt cauſa etiaꝫin infidelibus manet. Unde in infidelibus primi motusnon poſſunt eſſe peccata mortalia. Preterea in eadē ſpecie peccati grauiꝰ peccat fidelis ꝙͣ infidelis. ẜm illd̓. He.10. Quantomagis putatis deteriora mereri ⁊cͣ. Si ergoprimi motus in infidelibus eſſent peccata mortalia. multomagis ī fidelibus. Secundo reſpondendū eſt ad eorumrationes. Nam primo quidem ex littera apl̓i hoc haberenon poſſunt. Non em̄ dicit apoſtolus hoc ſolum ſitdamnabile his qui ſunt in chriſto ieſu carne ſeruiunt legi peccati ẜm concupiſcentie motus. ſed omnino nihileſt eis damnationis. Illis autē qui non ſunt in chriſto ieſu eſt hocipſum damnabile. Preterea ſi hoc ad pͥmos motus referat̉ his qui non ſunt in chriſto ieſu ſunt damnabiles huiuſmodi motus ẜm damnationem originalis peccati. que adhuc in eis manet: a qua ſunt liberati hi qui ſuntin chriſto ieſu. non autem ſic per huiuſmodi motus noua addatur eis damnatio. etiam ſecūdo obijciuntex neceſſitate concludit qd̓ intendūt. Non em̄ verū eſtactus qͥlibꝫ ꝓcedēs ex habitu peccati dānabilis ſit etiā etipſe damnabilis. ſed ſolum quando eſt actus perfectusper conſenſum rationis. Si enim in aliqͦ ſit habitus adulterij motus concupiſcentie adulterij qui eſt actus imperfectus non eſt in eo peccatum mortale. ſed ſolum motusperfectus qui eſt per conſenſum rationis. Et preterea actus ex tali habitu procedens non habet aliam rationēnationis ab ea que eſt ẜm rationē habitꝰ. Et ẜm hoc primi motus in infidelibus ex eo procedunt a peccato originali non afferunt damnationem peccati mortalis. ſꝫ ſolum originalis. Deinde cum dicit. Lex ⁊cͣ. ꝓbat qd̓ dixerat. et primo quantum ad primam conditionem qua dixerat nihil eſſe damnationisᶠ his qui ſunt in xp̄o ieſu. Secundo quantū ad ſecundam conditionem qua dixerat quinon ẜm carnem ambulant ibi. Qui non ẜm carnem ambulamus ⁊cͣ. Circa primū duo facit. primo ponit probationem. ſecundo manifeſtat quod ſuppoſuerat per cauſamibi. Nam quod impoſſibile erat legi ⁊cͣ. Circa primū ponit talem rationem. Lex ſpiritus liberat hominem a peccato morte: ſed lex ſpūs eſt in ieſu chriſto. ergo per hoc aliquis eſt in chriſto ieſu liberatur a peccato morte:autē lex ſpiritꝰ liberet a peccato morte ſic probat. Lexſpiritus eſt cauſa vite: ſed per vitam excluditur peccatuꝫ mors que eſt effectus peccati. Nam ipſum peccatū eſtſpiritualis mors anime. ergo lex ſpiritus liberat hominēa peccato morte. Damnatio autem non eſt niſi peccatum mortē. ergo his qui ſunt in chriſto ieſu nihil damnationis exiſtit. Hoc eſt ergo qd̓ dicit. Lex enim ſpiritus⁊cͣ. Que quidem lex poteſt dici vno modo ſpirituſſanctꝰ.vt ſit ſenſus Lex ſpiritus id eſt lex que eſt ſpiritus. lex em̄ad hoc datur vt eam homines inducant̉ ad bonuꝫ. Unde philoſophus in ſecundo ethicorum dicit intentiolegiſlatoris eſt ciues facere bonos. quod quidem lex humana facit ſolum notificando qͥd fieri debeat. ſed ſpiritusſanctus mentem inhabitans non ſolum docet quid opor-

teat fieri intellectum illuminando de agendis. ſed etiamaffectum inclinat ad recte agendum. Io. 14. Paraclitusautē ſpirituſſanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia quantū ad primū. ſuggeret vobisomnia quantū ad ſecundum: quecūqꝫ dixero vobis. Aliomodo lex ſpiritus poteſt dici ꝓprius effectus ſpirituſſancti. ſcꝫ fides dilectionem operans. que quidem docetinterius de agēdis. ẜm illud infra. 1. Io. 2. Unctio docebit vos de omnibus. inclinat affectum ad agendū. ẜmillud. 2. cori̓. 5. Charitas chriſti vrget nos. Et hec quidēlex ſpiritus dicitur lex noua que vel eſt ipſe ſpirituſſanctꝰvel eaꝫ in cordibus noſtris ſpirituſſanctus facit. Iere. 31.Dabo legem meam in viſceribus eorum: in corde eoruꝫſuperſcribam eam. De lege aūt veteri ſupra dixit ſolūerat ſpiritualis id eſt a ſpirituſancto data. Et ſic predictaconſiderantibus inuenimus quattuor leges ab apoſtoloeſſe inductas. Primo legem moyſi de qua dixit. Condelector legi dei ẜm interiorem hominē. Secundo legem fomitis de qua dixit. Uideo aliam legem in membris meisTertio legem naturalem ẜm vnum ſenſum de qua ſubdidit. Repugnantem legi mentis mee. Quarto tradit legēnouam cum dicit. Lex ſpūs. addit: vite. quia ſicut ſpiritus natuarlis facit vitam nature. ſic ſpiritus diuinus facitvitā gr̄e. Io. 6. Spiritus eſt qui viuificat. Ezech̓. 1. Spiritus vite erat in rotis. Addit autē. In chriſto ieſu. quiaſcꝫ iſte ſpiritus non datur niſi his qui ſunt in chriſto ieſu.Sicut em̄ ſpiritus naturalis non ꝑuenit ad membruꝫ qd̓non habet connexionem ad caput. ita ſpūſſanctus peruenit ad hominem qui ē capiti xp̄o iūctus. 1. Io. 3. Inhoc ſcimus ip̄e manet in nobis: quia de ſpiritu ſuo ipſe dedit nobis. Ac. 5. Spirituſſanctus quem dedit deusomnibus obedientibus ſibi. Hec inquā lex ex eo eſt inxp̄o ieſu liberauit me. Io. 8. Si filius vos liberauerit vere liberi eritis. Et hoc a lege peccati. id eſt a lege fomitisque inclinat ad peccatuꝫ. Uel a lege peccati id eſt a conſenſu operatione peccati quod hominem tenet ligatum modum legis. Per ſpirituꝫ em̄ ſanctum remittitur peccatum. Io. 20. Accipite ſpiritumſanctuꝫ quorum remiſeritis peccata remittuntur eis. Et mortis non ſolum ſpiritualis: ſed etiam corporalis. vt infra ꝓbabitur. Et hoc:quia eſt ſpiritus vite. Eze. 37. A quattuor vētis veni ſpiritus inſuffla ſuꝑ interfectos iſtos reuiuiſcāt. Deinde cum dicit. Nam qd̓ impoſſibiie ⁊cͣ. manifeſtat quoddixerat ſcꝫ lex vite que eſt in chriſto ieſu liberat a peccato. Nam liberet a morte. infra probabit. Et hoc probat cauſam que ſumit̉ ex incarnatiōe chriſti. Circa quātria ponit. primo neceſſitatem incarnationis. ſecundo modum incarnationis ibi. Deus filiuꝫ ſuum ⁊cͣ. tertio incarnationis fructum ibi. Et de peccato ⁊cͣ. Et vt planior fiatexpoſitio accipiemus primo ſecundum. ſecūdo tertiū. tertio primū hoc modo. Recte dico lex ſpiritꝰ vite in chriſto ieſu liberat a peccato. Nam deus pater filium ſuū id ēꝓprium cōſubſtantialē ſibi coeternū. psͣ. Dn̄s dixit adme filius meus es tu ⁊cͣ. mittens non de nouo creans velfaciens: ſꝫ quaſi p̄exiſtentē miſit. Matth̓. 21. Nouiſſimemiſit ad eos filiū ſuum: non quidē vt eſſet vbi non erat. qꝛvt dicit̉ Io. 1. In mundo erat. ſed vt eſſet modo quo nonerat in mundo .i. viſibiliter carnem aſſumptā. Unde ibidem ſequit̉. Uerbum caro factum eſt. vidimus gloriameius. Bar. 3. Poſt hoc in terris viſus eſt. Et ideo hic ſubditur. In ſimilitudinem carnis peccati. qd̓ non eſt ſic intelligendum quaſi veram carnē habuerit: ſed ſolū carnis ſimilitudinē quaſi fantaſticā ſicut manichei dicunt:ipſe dn̄s dicat Lucꝭ. vltimo. Spiritus carnem oſſa nonhabet ſicut videtis me habere. Unde non ſubdit ſolumin ſimilitudinē carnis: ſed in ſimilitudinē carnis peccati.