Druckschrift 
Adami Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum
Entstehung
Seite
XVIII
Einzelbild herunterladen
 

XVIII

ADAMI GESTA HAMMAB. ECCL. PONT.

nicas ei subtectis in terris , quarum situm et incolas libellusde descriptione insularum aquilonis illustrat. Quare haeccapita, ut nobis videtur, rectius huic libello praeposuisset,quae libro antecedenti addidit et vel per ipsam particulamautem cum capite 40. coniunxit. Hoc ita per Adamuminstitutum esse, vix credimus. Ab alio quam ab ipsoauctore tum haec, tum repetitio magnae partis l. IV, c. 23.in capite 70 (cod. 3 l. IV, c. 42 ) facilius fieri potuerunt.Si vero ad dicendi genus et Sallustii imitationem attenderis,capita ultima libri tertii vix alii quam ipsi Adamo ad-scribere poteris.

Recte igitur egisse nobis videmur, ea, quae desuntcodici Vindobonensi, sed quae ceteri codices textui omnesintercalaverunt, et ipsi eidem iungentes, tincis tamen ad-ditis, ut facilius ista a textu antiquissimo distinguantur,et quam inepte nonnunquam facta sit insertio facile ani-madvertatur. Ubi intercalationes in codicibus diversis diver-sis locis factae sunt, codicem Guelferbytanum secuti sumus.

Pluribus vero hic agendum videtur de codice Havni-ensi (4), tum quia in illo reperimus textum, qui ex Lin-denbrogii editione fere solus notus est, tum quia quaestioest proposita, utrum textus codicis 4 Adami ipsius secundiscuris debeatur et ipse iuxta textum codicis 1 prelo sub-lidendus sit.

Nemini dubium est, textum codicis 2 et 3, qui cumcodicibus 1 et 6 magis convenit, antiquiorem esse textu codi-cis 4. Illi codices omnia iam habent, quae in codice 4lectori traduntur, si excipias l. III, c. 41. diem emortualemOddari praepositi, l. 111, c. 42. fundationem monasteriiRosanveld, l.lll, c. 76. de Gisla regina Bremam accedente,et scholia 58. 59. et 66 ; quae accuratiorem monasterii Bre-mensis cognitionem certe probant. Coniicio, haec ex codiceAdami praestantissimo, qualis fuit Lugdunensis, desumta,a ceteris, utpote scitu parum digna, esse omissa, qualiteralia scholia in codice Lugdunensi tantum recepta sunt.

In codice 4 vero non tantum desunt, quae desideranturcodicibus 2 et 3, sed totae etiam sententiae, veluti l.II, c. 51;l.III, c. 11; l.IIII, c. 21. 45 et 63. Praesertim vero haecrecensio a ceteris discrepat eo, quod narrationem abbreviat,et pro certo affirmat, ubi in codicibus antiquioribus adtraditionem se referebat, veluti l.III, c. 1. 5. 11. 34 (bis),vel ipsos fontes ab Adamo citatos tacet, veluti l.II, c. 51.acta concilii, l. III, c. 21. nobilem hominem de Nordalbingia,l.III, c. 36. Adamum ipsum.

Nonnulla in codice 4 ita abbreviata sunt, ut omittan-tur quae auctor disertis verbis exprimere voluit, veluti l. II,