* Paucissimi sane sunt inter medii aevi historicos, qui* SS. v.rerum traditarum gravitate, perspicuitate, iudicii ingenuitate, p- 267 -fontium scriptorum cognitione, sermonum ore traditorumaccurata p erceptione ita emineant, iit Adamus, magisterscolarum Bremensis. Accedit quod archiepiscopatus Ham-menburgensis et regnorum huic dioecesi subiectorum, quorumille historiam tradit, septentrionalium annales omnino feredesiderantur. Adamo soli id debemus, ut notitiae, quae depopulorum septentrionalium rebus gestis passim apud auc-tores varios reperiuntur aut ex eorum poematis hauriuntur,
'c imus certis tribui et historiae usui inservire possint. Quidquod multa alia de rebus Germanicis et Slavicis scitu dig-nissima, necnon de Britannia et Hibernia haud contem-nenda meminit. Vix igitur sunt chronica huius temporis,quorum textus aeque ac indagatio fontium, quibus super-structa sunt, opera diligentissima tam digna videantur,quam magistri Adami Gesta pontificum ecclesiae Hammen-burgensis.
Ita inscribi libros, quos iamnunc curis nostris editurisumus, tradidit nobis Helmoldus J . Ex ipso opere eius equepraefatione illud tantum discimus, scriptorem fuisse cano-nicum ecclesiae Bremensis nomenque eius incipere a Uterainitiali A. Eum ex Germania superiori, i. e. ex Saxoniasuperiori, oriundum fuisse, iam ex vestigiis dialecti eiusconiecit auctor scholii 145 , l. IV, c. 34 . ArchiepiscopusAdalbertus, ortus domo palatinorum Saxoniae e regione na-tali sua viros multos ecclesiae literisque utiles Bremam ac-cersivit. Plurima quae Adamus noster de Magdeburgoprofert, per se haud plane necessaria, coniecturam fulcirevidentur, Adamum in scholis monasteriorum in hac civitatesive prope illam sitorum literis imbutum fuisse. Anno 24 .archiepiscopatus AdalbeHi, qui incepit a 16 . die m. Aprilisanni 1068 , Bremam venit 1 2 , ubi inter canonicos Imius sedis
1) Cliron. Slavic. 1. I, c. 14: Testis est magister Adam, qui Gesta
Hammenburgensis ecclesiae pontificum disertissimo sermone conscripsit.
2) V. infra 1. III, c. 4. 53.